|
|
|
DE REBUS GESTIS (di Goffredo Malaterra) Continua... Incipit liber tertius Quoniam quidem arduas res clarosque triumphos duorum procerum, Guiscardi videlicet ducis et Rogerii, Siciliae comitis - nunc vero seiunctim, nunc vero segregatim, prout quos fecerunt - nos scripturos repromisimus, limpidioris poÎtriae si esset mihi unda, aestuandum foret, ut res, quae in seipsis nobili memoria clarent, nobilioris philosophi penna chirografaret, ne limpidissimus liquor, dum ad hauriendum porrigitur, foetore incultioris vasis etiam ab ipsis sitientibus abhorreatur. Sed, quoniam non omnes aureis fistulis, paupertate prohibente, ad potandum utimur, interdum plumbea fistula, dulcis liquor usque satis degustaturi. Unde et lector quisquis historiae seriem perscrutari tentat, non phalerata verborum commenta, sed pompales triumphos memorandorum virorum attendat. Quae enim inseruntur, non meae vel tuae laudi, sed illorum, qui faciendo meruere, subtitulantur. Sed quoniam ex edicto principis tempus scribendi imminet, quod neglegendo hactenus minus potatum est, ad fontem quo hauriam, unde limpidius eructetur, recurrere ipsius principis urgens festinantia prohibet.
I. - Igitur famosissimus Siciliae princeps, Rogerius, duce frate, expeditione - postquam Panormum adeptus est - soluta, a Sicilia versus Calabriam et Apuliam, ut suas utilitates exse queretur, digredien e, in Sicilia remanens, exercitus recedentis fratris minimam partem praemiis, promissionibusque illiciens, ex consensu eiusdem ducis sibi retinuit. Siciliamque debellare ex omni parte aggrediens, iugi incursione non minimum lacessivit; et quamvis hactenus dum in his, quae adquirebat, cum fratre participaturus, ad plenum strenue egerit, nunc cuncta, quae adquireret, suae sorti cedere certus, quasi leo exhauriens praedaeque avidus, quietis impatiens, omnia circumire, periculosioribus incoeptis primus adesse, nihil intentatum relinquere patiebatur. Anno Dominicae incarnationis MLXXII, duo castella, unum apud Paternionem ad infestandam Cathaniam, alterum vero apud Mazariam ad debellandam adiacentem provinciam firmavit. Dux vero a Sicilia in Calabriam veniens, apud Russanum, eiusdem provinciae urbem, dolentibus incolis, castellum firmavit.
II. - Gisulfus ergo, Salernitanus princeps, frater Sigelgaytae, uxoris Guiscardi ducis, omnes maritimos fines a Salerno usque ad portum, qui Fici dicitur, Arecumque et Sanctam Euphemiam sui iuris esse volens, et partem a Guiscardo diatim pervadi audiens, versus ducem inimicitias iniecit: omnesque ei adhaerentes, quos capere poterat, contumeliis deturpans, nostrae genti sese inimicari non abscondebat. Dux autem Guiscardus, qui amicitiam sibi promiserat, primum quidem patienter ferens, legatis ait, ut ab ipso incoepto resipiscat, convenire. At, ubi videt conceptam animo principis malitiam, quanto plus lenire tentabat, eo amplius in deterius excrescere, foedere, quod inter eos erat, renunciato, inimicanti sibi etiam ipse insedabiles inimicitias parat. Sed quia inter se et Ricardum, principem Aversae, inimicitiae efferbuerant, veritus ne ab ipso Gisulfo adversum se succurreretur, pacem cum ipso fecit: quo in sui adiutorium quibusdam pactionibus conducto, Salernum multis copiis obsessum vadit.
III. - Malfitani vero Gisulfum exosum habentes - timebant quippe ab ipso puniri, eo quod interfectores patris ipsius, dum eos ad subiugandum sibi impugnaret, exstiterant - a duce invitati, ut sibi ad obsidendam urbem navigio servitium veniant, potentiores duci locutum ex consensu reliquorum accelerant. Dux itaque, callidis pactionibus, si assentiant, si autem dissentiant, minis terrendo, attentans, tandem ad confederationem compulit, ut, si contra Gisulfum ab ipso tuerentur, tota Malfa illi subiugata haereditaliter foederaretur. Duce vero omnia, ut expetebant, promittente, parte exercitus ad obsidendam urbem relicta, reliquam secum ducens, cum ipsis, qui inde venerant, apud Malfam vadit. Urbem, sibi a civibus deliberatam, suscipit; quatuor castella in ea facit; militibus suis munit. Inde cum multis Malfitanorum copiis Salernum redit. Sic deterrebat Malfitanos; si[c e] man[ib]us Guiscardi quomodo evaderet timor Gisulfi?
IV. - Dux vero navalibus peditumque copiis, sed et equestri exercitu, Salernum vallans, frequenti incursione congrediens, undique deterrebat: in tantumque attrivit ut, nullo aditu ad victum introducendum, se, suisque negantibus, patente, tantam famem inesse coÎgerit, ut etiam catti vel mures - sicut relatione eorum, qui praesentes adfuerunt, didicimus - a quibusdam introrsum reclusis comesti sint. Abagelardus vero, filius Humfredi comitis, nepos videlicet ducis, qui Salernum, propter inimicitias, quas cum duce habebat, propter haereditatem, quae ab ipso sibi detinebatur, in adiutorium Gisulfi introierat, ingruente fame, Salerno clam de nocte digressus, apud Sanctam Severinam, Calabriae urbem, duci infestus fieri secessit. Dux autem, in Siciliam ad fratrem mittens, ut Abagelardum nepotem apud Sanctam Severinam obsessum vadat, non incassum mandavit. Ipse vero urbis Salernitanae infestationi indivulse persistens, tandem ad deditionem coÎgit. Gisulfo vero, quia frater erat suae collateralis, liberorum suorum avunculus, quocumque vellet abeundi, libertatem dedit. Urbem autem, in sua virtute retinens, castellis et munitionibus pro libitu suo aptavit.
V. - [Guiscardus] inde, quietis impatiens, nulloque labore, ubi aliqua spes cuiuslibet lucri designabatur, deficiens, apud Sanctam Severinam, ubi fratrem se praevenire invitaverat, nepotem Abagelardum obsessum vadit. Fratremque, quem ad hoc invitaverat, ab uno latere urbem obsedisse inveniens, ab altero latere ipse consedit. Abagelardus autem, diatim urbe digrediens, nostros ad certamen provocando, dum alternatim fortiter saepeque congreditur, multa militiae congruentia perpetrata sunt. Porro dux, videns se minus in urbem proficere, consilio cum suis habito, tria castella firmavit: unum Hugoni Falloc, alterum Rainaldo de Simula ad urbem infestandam delegavit, tertium autem Herberto, fratri Hugonis, et Custinobardo, fratri dicti Rainaldi. Sicque, expeditione soluta, in Apuliam secessit, ubi non multo post apud Canam, in quodam congressu, Hermannum comitem, fratrem Abagelardi, capiens, Rogerio fratri in turri Melitensi recludendum mittit.
VI. - Qui dum in vinculis obscuro carcere cruciaretur, Abagelardus, fraterna compassione tactus, pactionem cum duce, ut, urbem sibi reddens, fratrem recipiat, facit. Duce itaque, hac calliditate illum deludendo, fidem dante, ut, cum apud Garganum venirent - sic enim castrum quoddam dicebatur -, fratrem sibi a captione liberum redderet, ille incautus, verba argumentosa minime advertens, urbe digrediens duci eam reddit. Sicque cum ipso aliquantisper commoratus, fratris redditionem frustra suspicabatur. At, cum Russanum ventum est, asperius cum duce, quod nimium protraheretur, sermonem habuit; versus Garganum ut iter acceleret, hortatur. Cum ecce dux dolum aperit: infra septem futuros annos se illuc, quo dixerat, non iturum asserit. Ille sic calliditate verbi se circumventum animadvertens, plurimum cum duce altercatus, irato animo discedens in Apuliam, castro sancti Agadii seditiosus sese cum suis recepit. Dux itaque, sciens illum ad hoc niti, ut totam Apuliam versus se pro posse commoveat, exercitu excitato, illum insequens, obsessum vadit. Sed castro natura, munitione, defensalibus firmissimo, cum diutius in oppugnando persisteret, ipsis, qui intra erant, fortiter a gentibus, plus damno suorum perturbabatur, quam versus castrum proficeret. Abagelardi autem de amissione fratris dolor in dies excrescebat; neque enim vincula, quibus frater artabatur, ipsum haud secus ac illum ex recordatione angebant. Unde et frequentius casus fratris quibusdam pactionibus meliorare attentans, vix tandem obtinuit ut, castro reddito, fratrem recipiens, quorsum liberet, abscedere liceret. Sicque, fratre recepto, pariter discedentes, mari transmeato, ad imperatorem Constantinopolitanum transeunt. Ubi et ultimos dies clauserunt.
VII.-Famosissimus ergo Siciliae princeps et debellator, Rogerius, in Sicilia, in omnibus strenue agens, morabatur. Neque enim, aliqua delectatione se retrahente, hostibus absens fieri patiebatur: quippe quem egestas, labor, minae hostis, imminens iugis decertatio, vigiliae, vel aura asperior ab incoepto non deterrebant. Sed potius, quanto asperitatibus quatiebatur, eo ardentiori constantia, ipsa humano more animo suo innata dominationis cupidine, vincere, quam vinci nitebatur. Et, quamvis omnia cupiens esset, impensius tamen zelo potiendi Castrum-Iohannis angebatur; quod, si adeptus foret, sciebat se, quasi pro flagello, uti ad totam Siciliam pro libitu suo ventilandam. Tali tantoque urguente desiderio, anno incarnati Verbi MLXXIIII, in monte Calataxibet castrum firmavit, quod militibus et reliquis, quae necessaria erant, muniens, Castrum-Iohannis infestissimum redditur.
VIII. - Africani ergo Saraceni, de familia regis Temini, ex eius edicto, navibus paratis, piratarum more, vela ventis committentes, maritima litora Siciliae et Calabriae insidiatum vadunt. Sicque, iunio mense, in vigilia Sancti Petri, apud Nicotrum de nocte appulsi, cives incautos et, prae gaudio instantis solemnitatis, vino ex more somnoque gravatos, irruentes opprimunt, semisomnes alios perimunt, alios capiunt, ipsos etiam pueros cum mulieribus, omnique suppellectili vehibili praedam navibus inducunt, castrumque totum incendio concremantes, remige accelerato, in altum recedunt. In crastinum, ripae proprius accedentes, pueros et imbecilliorem familiam amicis redimere volentibus, pretio accepto, navibus eicientes, partim exonerantur; reliquos, qui alicuius utilitatis videbantur, adducunt. Sicque vela ventis committentes, patrios agros, unde venerant, laeti revisum tendunt.
IX. - Anno vero incarnationis Domini MLXXV, quia in praecedenti anno pro libitu sibi favente apud Nicotrum prospere accurrerat, plus necessario cupidine avaritiae insolentes, simile sibi evenire frustra rati, navibus ascensis, versus Siciliam fortunam tentatum navigant. Insulamque circumcurrendo tentantes, tandem apud Mazariam appulsi sunt. Navibus digressi, urbem, magna vi oppugnantes, irrumpunt; castrum autem, quod infra erat, fortiter impugnantibus, per octo dies obsident . Comes vero, per legatum comperto castrum suosque hostibus infestari, clam de nocte, armata manu castrum ingressus, summo diluculo per portas prorumpens, cum hoste in platea urbis ante castellum congreditur, fortiterque ex more agendo, victor efficitur, pluribusque peremptis, reliquos fugientes, extremos quosque usque in mare prosequitur: Mazaria, comitis strenuitate, ab hostibus eripitur . Gemebundus rumor a paucis qui evaserunt, Africae nuntiatur. Sicque rotabilis fortuna, homines primo prosperis successibus alludendo, illectos spe priorum eventuum deceptos risit.
X. - Comes vero, quibusdam necessitatibus se vocantibus, a Sicilia versus Calabriam digrediens, Hugoni de Gircaea, cui, propter strenuitatem, quam habebat - nam et praeclari generis a Cenomanensi provincia erat - cum filia sua de priore uxore Cathaniam dederat, totam Siciliam servandam delegavit, interdicens ne, si Bernarvet, quia vicinius sibi Syracusis morabatur, aliquem incursum versus se faceret, callidas eius versutias cavens, nusquam urbe digrediens, hostem persequeretur. Sed iuvenilis animus, militia fervens et laudis avidus, quod sibi interdictum erat minus servans, ad hoc niti coepit, ut ante reditum comitis aliquod nobile facinus, unde militarem laudem mereretur, perpetraret. Unde et Traynam usque progrediens, Iordanum, comitis filium, cum familiari militia comitis secum Cathaniam adduxit. Porro Bernarvet, magno electorum militum exercitu congregato, de nocte accedens, haud procul a Cathania, in abditis locis insidiis occultatur, triginta militibus Cathaniam usquc praemissis, qui eos ad certamen excitatos, fugiendo longius ab urbe protraherent. Hugo vero et Iordanus, militia ferventes, suos ad certamen cohortando, urbe cum magno impetu digrediuntur; trigintaque electos milites insidias speculatum mittentes, ipsi incautius insequi accelerant. Porro, speculatoribus praecedentibus, locum insidiarum transgressi, dum a subsequentibus usque perventum est, illi ab insidiis prorumpentes, hostibus horribili turbine insurgunt. Itaque qui praecesserant, insidias a tergo videntes, nec ad socios, hostibus interpositis, regredi posse, Paternionem fugientes evadunt. Nostri vero dum fortiter congredi nituntur, Hugo, comitis gener, cum pluribus occiditur; Iordanus autem, hostes ferre non valens, cum paucis Cathaniam elabitur. Bernarvet laetus cum spoliis Syracusiam regreditur. Comes itaque, rumorem huiuscemodi per legatum cognoscens, reditum accelerat. Exercito itaque adversus Bernarvet commoto, castrum, quod Zotica dicebatur, oppugnans, funditus destruit, viros perimit, foeminas in Calabriam venditum mittit, anno incarnati Verbi MLXXVI. Sed quia animus principis, dolore generi interfecti, ad mentis debilitationem pene infectus, nisi maiori vindicta sanari minime poterat; ampliorem vindictam expetens, usque ad provinciam Notense m profectus, ita omnia exterminavit, ut etiam ipsas messes - tempus enim triturae instabat -, quia asportare non poterat, penitus igni combusserit. Quod etiam passim per diversa Siciliae loca facere addens, maximam egestatem ipso anno eidem insulae incussit:
Nascitur ergo fames, quia sustulit ultio panes.
XI - Anno Verbi incarnati transacto millesimo Adiectoque super mille septies undecimo, Expeditionem movet comes, mense maio: Naves vela dant per aequor, suffiragante zephiro. Aera sonant, buccinando pontus plaudit iubilo: Classis magni Alexandri non fuit hac pulchrior. Aura ridet cum fortuna; pubes gaudet bellica; Citharizant ad hoc docti; resonant et tympana. Trablas itur oppugnatum: nil tumescunt aequora. Sed transcendit equitatu comes, fronte belliea, Montium scopulosorum ima, sive ardua, Bellicosae iuventutis multa fultus copia. Clipeos, auro fulgentes, et splendentes galeas Sol cum tangit, intuentum aciem reverberat. Montes omnes splendescunt super clara sidera. Equi fremunt; dant hinnitus; echo montes resonant. Mille, flante aura levi, vexilla subventilant. Horrido aspectu satis versus Trablas properant; Hostes vident: exhorrescunt hanc armorum nebulam. Terra, ponto sonant tubae, ut metum incutiant; Clamor usque coelum pulsat. Hostes infra trepidant. Urbem vallant circumquaque aequore, vel arida. Nautae velis obumbrantur, terrae figunt anchoras; Equitum pars fron[t]es caedit; pars figunt tentoria. Crebro currunt ad certamen: fortiter congreditur. Hostis nisus repugnare, plurimum colliditur. Castro luctus post certamen, nostris lyra addittur. Hostes, viribus diffisi, tandem pacem expetunt. Cedit comes. Castrum reddunt; ditioni subeunt. Foederantur more suo, sed dolentes faciunt.
Ab hac eadem urbe strictior sinus terrae ab utroque latere, mari urgente, longius in mare porrigitur, pascuis uberrimis abundans. Ibi armenta et caetera urbis animalia hostili tempore pasci consueverant; quo, cum ex more, propter instantes hostes, diatim exirent, nostri, brevi sinu interposito, conspicientes, coeperunt, ut in tali gente assolet, aviditate ea, si aliquo astu queant, adipiscendi agitari. Iordanus vero, filius comitis, ad id negotium peragendum intentionem certius apponens, ut hanc sibi famam militariter prae caeteris acquireret, agebat. Tandem itaque - ut erat vir praesumptuosissimus et laudis avidus -, cum sibi familiaribus consilio habito, quodam vespere centum sibi milites eligens, patre inconsulto, naves ascendit: de nocte insulam pervadit, applicans navibus digreditur; in concavitate quadam eiusdem insulae, antequam illucescat, occultatur insidiis. At ubi, nocte recedente, sol irradians terris illuxit, tota civitas praedicta, ex more urbe digrediens, pascendi gratia ipsam insulam sparsim preoccupat. Porro Iordanus, ubi in insidiis occultabatur, praedam longius ab urbe progressam conspiciens, impetu leonino a loco prorupit, usque in portam urbis praedam colligens prosilit, navibus introducendam illorsum minare accelerat. Cives itaque, insulam suam ex insperato hostibus pervasam videntes, in arma ruunt: maximo impetu usque ad decem millia ab urbe prorumpunt; hostes, ut praedam excutiant, inconsulte prosequuntur. Nam, ubi Iordanus eos longius ab urbe progressos videt, spreta praeda, leonina ferocitate hostibus occurrit; congressuque facto, acerrime utrimque pugnatur. Sed Iordanus, ut erat in congressibus foecundissimus, suos verbis exhortatoriis prorumptiores reddens, fortiter agendo plures sternit, reliquos fugat, victor efficitur, quosque caedendo usque ad portam urbis prosequitur. Sicque ad naves regrediens, maxima praeda licenter introducta, ad patrem impune cum triumphali laude redit. Hac re urbs, quasi maxime territa, ad deditionem, ut diximus, compulsa est. Comes itaque, urbem nactus, pro libitu suo castro et caeteris munitionibus ordinat, militibus et iis, quae necessaria erant, munit, turribus et propugnaculis undique vallans. Sed undique adiacens provincia firmissimis castris circumsepta, munitissima erat; et ideo, adhuc recalcitrans, rebellabat. Comes laboris indeficiens, crebris incursionibus, ut sibi omnia substernat, infestare congreditur; brevique termino usque ad duodecim famosissima castra suo dominio, obsidendo, subire coÎgit: quae militibus suis distribuens, cum omnibus appendiciis suis de se habenda delegavit. Sicque exercitum, omnibus pro exhibito sibi servitio gratias agendo, solvens, ipse apud Bicarum i a labore pausatum secessit.
XII. - Ea tempestate quidam saracenus, Bechus nomine, Castrum-novum possidens, illic morabatur. Erat autem idem vir magnae superfluitatis et arrogantiae, unde et ipsos suos fideles levitate sua, interdum diversis contumeliis afficiens, sibi infideliores reddebat. Hic quadam die cuidam molendinario suo iratus, ante se invitans, verberibus deturpavit. Porro ille se adeo grave ferre dissimulans, in vindictam tantae dehonestationis animum intendens, secum tacitus aiebat, quibus artibus, vel damno rerum suarum, vel certe laesione corporis vicissitudinem recompensaret. Unde accidit ut, quodam vespere, de subiacentibus complices sibi alligans, petram quandam, quae omni castro supereminebat et dominabatur, irrumpens, pervaserit; legatumque apud Bicarum comiti mittens, in sua fidelitate se ita egisse et ut sibi succurrere acceleret, mandat. Hoc nuntio comes accepto, plurimum exhilaratus, cum quantis habere poterat, citissimus illorsum intendit. Porro Bechus, molendinarium blanditiis et promissionibus allicens, ut ab incoepto resipiscat, sibi reconciliare satagit; dum minus praevalet, frustra oppugnare nitebatur. Comes vero adventans proprius accedit, molendinarium amplissimis promissionibus in sui fidelitate arrigit. Ille, cum nulla ex parte aditus ad se accendendi nostris pateret, fune ab alto dimissa, quosdam nostrorum ad se pertrahit. Bechus itaque, videns nostros a molendinario ad petram susceptos, spe retinendi castri amissa, territus, castro spreto, omnia, quae poterat, asportans, aufugit. Cives, cum comite pacem facientes, infra castrum recipiunt. Comes vero, sic castro potitus, pro velle suo muniens, ordinat; molendinarium, ut caeteris ad similes artes exequendas exemplum tribuat, pluribus benefactis, libertate etiam concessa, remunerat.
XIII. - Eodem anno graecus quidam sub nomine MichaÎlis, imperatoris Constantinopolitani, ad ducem in Apuliam venit, auxilium expetens ad palatium recuperandum , a quo, ut dicebat, fraude suorum, in die sancto Parasceve deiectus fuerat monachusque violenter fieri compulsus, hoc solo crimine obiecto, quod filiam ducis filio suo nuptui acceperat . Ipse quoque filius, ne spes aliqua recuperandi palatii vel deductae uxoris procreandae propaginis reservaretur, turpiter eunuchizatus, usque ad exitum vitae exilio relegatus est: alio in loco expulsi in palatio subrogato, quem nec aliqua vel extrema antiquorum imperatorum linea ad id haereditatis iure gentium invitaverat. Timebant denique Graeci, ne si ex nostrae gentis uxore haeredes procreati in palatio subcrescerent, occasio liberius illuc accedendi nostrae genti daretur; et gens, deliciis at voluptatibus, potiusquam belli studiis ex more dedita, nostrorum strenuitate subiugata conculcaretur . Ipsam ducis filiam reclusam diligenti custodia observabant, ne forte si alicui potenti nuberet, quia haereditali imperatori nupta semel in palatio coronata fuerat, ab ipso, cui nuberet, aliqua haereditas per ipsam in palatio proclamaretur. MichaÎl itaque a monasterio, in quo monachus coactus erat, habitu deiecto, ut dicebat, profugus in Apuliam veniens, a duce imperiali honore susceptus, per omnes civitates Apuliae, sive Calabriae, processionibus et imperialibus pompis ex edicto eiusdem ducis accuratissime obsecundatur: et hoc quidem totum ex industria dux faciebat, non quod animum eum in palatio restituendi haberet. Audierat nempe generum suum eunuchizatum, unde, spe suscipiendae de filia parentis prolis, cui palatium iure haereditali competeret, amissa, ad hoc inter se nitens tacitus agebat, ut sub nomine MichaÎlis, quibusdam sibi faventibus, Graecis facilius debellatis, cum ad palatium usque perventum foret, vi coronam cum sceptro et imperialibus ornamentis pervadens, ipse imperator fieret. Promittens tamen se sibi auxlilium laturum, per duos ferme et eo amplius annos honore, quo coeperat, eum secum detinuit, donec ea, quae tanto incoeptui necessaria forent, apparabantur. Erant autem tunc etiam quidam cum duce, qui, in palatio tempore Michaelis imperatoris servientes, faciem eius se novisse et hunc similem illi minime, vel in modico, assimilari dicerent, sed fraudulenter hunc spe alicuius a duce accipiendi muneris advenisse. Porro dux, utrum ne an pro certo esset, aequipendens, cum multus susurrus inter suos super tali negotio fieret, ab incoepto minime detrahebatur; sed potius quod coeperat exequens, cum ipse non esse hunc dubitaret, nil de hac re dubitare asserebat; et hoc ex industria quidem laudans suos faciebat, ne ab ipsis ab incoepto dehortaretur.
III 14 Talia disponens, tacita sed mente reponens, Sumptibus insudat, quo Byzantium sibi ludat. Undique terrarum quaerit spem materiarum: Nulla remittuntur, nec rustica despiciuntur. Sed prodesse querunt, quae iam despecta fuerunt. Ligni caesores mandantur in arte priores: Undique terrarum conducitur ars tabularum. Robora caesa cadunt; resecantur; sectaque radunt Artifices ligni. Ferrum faber applicat igni. Anchora conflatur, clavorum forma paratur. Compago navis texitur superaddita clavis. Obducunt imas alii lanugine rimas, Atque picem liquidam properant superaddere quidam. Vela sinunt isti, studium dant funibus isti. Classis adaptatur, non navis sola paratur. Crescat ut in numeros studiosius imminet heros. Omnibus aptatis et navibus arte paratis, Per liquidum pontum classis conflatur Ydrontum.
XV. - Interim dum ista aguntur, anno Domini instante MLXXVIIII, comes, Tauromenium obsidens, viginti duobus castellis vallavit, ita ab uno in alterum sepibus et stropibus claudens, sed et navalibus copiis a procinctu maris cingens, ut nullo latere pateret aditus ad castrum, volentibus hostibus aliquid introducendi vel educendi. At, dum quadam die de castro ad castrum per praecipitia scopulosi montis comes visum transiret cum paucis, pars quaedam Sclavorum inter myrtetica virgulta latitans, in quodam artioris transitus loco prorumpens, irruit. Et nisi Eviscardus quidam, natione Brito, audito strepitu armorum, sese comiti et hostibus interposuisset, de ipso comite, ut aiunt, hostibus triumphus cessisset. Sed cordium solus inspector, Deus, bonam intentionem principis et praecedentia sive subsequentia per eum futura bona praenotans, aliter, quam illi moliebantur, rem transtulit. Scriptum quippe est: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
III 16 Eviscardo itaque in domini fidelitate taliter interfecto, dum nostri in arma ruunt, hostes per praecipitia scopulosi montis elapsi sunt. Sic mors Eviscardi vita comitis sub Dei praesidio fuit. Comes autem fidelitatem eius honeste remunerans, corpore decenter humato, multa beneficia egenis et sacris locis, pro redemptione animae eius, nec immerito contulit. Montium autem cacumina cum ipsis vallibus perlustrans, peditum copiis iter faciens, a monte, qui ab incolis Gibel appellatur, quem nos Etnam dicimus, usque Traynam neminem eiusdem superstitionis impunitum dimisit.
Militibus multus planctus fuit, iste sepultus. Nam, suo merito, carus fuit undique Brito. Pro merito fidei sortem capiat requiei! Cui cum sit ita mors, est comiti data vita. A Iuda distat, quem tanta fides sibi dicat: Ille, Deum vendens, laqueo se postea pendens, Mortem mercatur, cum traditione notatur: Hostili cultro spes huius se dedit ultro, Ut dominum servet, meritumque sibi coarcervet. Non virtute pari debent ii subtitulari. Traditor alter erat, ut salvet et alter anhelat. Angelicam pennam capiet hic, ille gehennam!
III 17 Quatuordecim ergo naves, quas golafros appellant, ab Africa regis Thimini piratarum more per mare palantes, sub Tauromenio appulsae, quodam diluculo a nostris in mari haud longe, anchoris fixis, conspiciuntur. Nostrae autem naves, armamentis exportatis, minus erant ad exequendum paratae. Comes autem latronem, quinam sint, quave de causa, vel unde hostes, ne an pacem portantes advenerint, sciscitatum mittit; interminando subiunxit, si in tanto sui iuris vel modicum quid iniuriae vel fecissent, vel facere, attentare praesumerent, nusquam impune a se evadere posse. Ac dum nil mali adversus ea, quae eius iuris erant, sub excusatione et obtestatione legis suae machinari renuntiantur, sed potius ex edicto regis Thimini, ut infestos piratas a mari, si invenirentur, propellerent, missos, eius famulatui et, si necesse foret, inservire paratos, primi cuiusque navis ad amicum colloquium invitantur, ut si vel victu, vel aliis quibuslibet rebus minus sufficientes essent, eius munificentia supplerentur. Qui dum invitationi assentientes, foedere suscepto, advenire pararent, aura contraria insurgente, naves cum ipsis per aequora pulsae, ab intuitu nostrorum protinus sunt avulsae:
Sic quos invitat, boreas accedere vitat; Et quod promisit dare, ne daret aura recisit.
III 18 At comes intentus fuerat quibus ante retentus: Obsidet et pugnat, castrum pro posse repugnat Certamen datur; comes huc persistere conatur: Quamvis cura ligat, tamen hunc res nulla fatigat. Instat et hortatur, hostes virtute minatur; Dat, dare promittit: nil non tentando remittit. Ad quod adhortatur socios, prior esse probatur. Cum sit certamen, et fratribus esse levamen, Ante suos fertur, cum posteriore refertur. Primus ad excubias Othonus alter Elias, Tertius Arisgotus, Iordanus abinde remotus Esse recusavit: socios haec ars animavit. Exiit edictum, liceat ne quaerere victum; Sic devincuntur, nostri statione fruuntur. A montis magno prohibentur, abundique stagno. A nullo subduntur; post addita deminuuntur. Unde fames crevit, congressus ab hoste quievit: Decrescit virtus, habet hostis iam prope victus. Solo securus, quod cingit abundique murus. Ut det congressum, cavet extra figere gressum. Deficit ut panis, populus superatur inanis. Sic comes accitur, castro pro velle potitur; Arbore sub lauri curvantur moenia Tauri. Foedere confecto, dolet hostis in hoste recepto; Sed quamvis doleat, non dissimulando revelat, Cur doleat nostris, quia laetus erat suus hostis. Si sic fortuna diversa sit, est tamen una: Illis sit tristis, gaudens cognoscitur istis. Sextus erat mensis, quo fervidus eminet ensis. Piscibus obsedit servente leone recedit.
III 19 Tanto sibi adiumento collocato divinitus, Ne appareat ingratus vilipendens Rogerius, Secum coepit reputare quid litaret potius. Cementarios conducens, undecumque aggregat: Templi iacit fundamenta in urbe T[r]aynica. Ad quod perstans studiosus aevo brevi superat. Laquearia tectorum ligantur ecclesiae; Parietes depinguntur diverso bitumine; Consecratur in honore Virginis Puerperae. Multa dote augmentatur, terris sive decimis: Ornamentis palliatur, et diversis copiis. Cathedra pontificatus sublimatur infulis. Sacer clerus augmentatur, prout sumptus suppetit. Altaris vasa, vel vestis plusquam clero sufficit: Candelabra, cruces, textus, acerra, turibuli; Ex metallo signa fiunt, plebem invitantia: Melodiam dulcem reddunt, pulchre consonantia. Melodizat sacer clerus hymnos sacris laudibus. Praesul verba sacrae legis seminat in gentibus: Divinus cultus accrescitur pluribus credentibus. Cui debent haec ascribi nisi tanto principi ? Qui reduxit sacram legem, unde prius corruit; Cuius ope fit hoc totum, et hanc legem addidit. Textum libri persequamur: nam ista sufficiunt. Sermo nimis inculcatus interdum fit taedium. Subsequens stilus narrabit, si quid est residuum. Urbs Trayna felix, gaude! Da dignas laudes titulo! In te primo reparatur divina religio ! Messana consociata pari servit clipeo.
III 20 Incarnati Verbi anno MLXXVIIII Iatenses natura montis, in quo habitabant, in numerosa multitudine suorum fisi, - erant enim usque ad tredecim millia familiarum - iugum nostrae gentis abhorrentes, statutum servitium et censum persolvere renuntiant. Comes vero per legatos eos conveniens, nunc blandimentis eos mulcendo, nunc minis attentando, ne contra se insurgerent, neve per vitium incurrerent, neve eum irritando contra se excitarent, ab incoepto detrahere nitebatur. At ubi minus proficit, exercitu admoto, quos blanditiis vel minis nequit, virtute attentando flectere aggreditur. Mons autem, quem inhabitabant, ita ab omni latere scopuloso praecipitio erat munitus, ut ex nulla parte ascensus pateret, excepto uno solo arcto arteque exciso aditu, quo civibus egrediendi et ingrediendi iter porrigebatur, et hoc in excelsiori cacumine eiusdem ascensus porta murusque, ex utroque latere in longum porrectus, munibat. At quia mons hic spatiosi ambitus minus claudi obsidendo poterat, illis potissimum in locis, ubi infestiorem se hostibus fieri posse exsistimat, sedes ponit. Porro Iatenses, ac si pro vita certare, instare, omnia circumire, nil remittere, quibus partibus plus timebant loca munire, inde [in]fatigabiles adesse vigilanti cura studebant. Et quia armenta sua et pecora secum in abditis eiusdem montis, cavernosisque locis a pervasione hostili tuta habebant, et minus ab hostibus ea diripi metuentes, obduratiores erant. Comes autem, quanto eos in sui defensione attentius instare videbat, tanto altiori ira inflammabatur, quo se eos minus laedere posse cognoscebat: non ab incoepto deterrebatur, sed eo instantius quo praevaleret omnia conando nitebatur. Sicilienses ergo milites suos, quibus iam impertierat possessiones insulae, quantum subiugaverat, apud Partinicum et Cornilium dimittens, Iatensibus infestos fieri praecepit. Ipse cum Calabrensibus Cinisum qui similiter contra se recalcitrabat, obsessum vadit. Sicque uno eodemque tempore, uno in confinio duas obsessiones, et a se divisas, ponens, utrasque fortissime tenuit, atque de una ad aliam saepissime migrans, hortari, instare, per se ipsum omnia attentare, hostibus infestus adesse, nunc minis, nunc incursionibus terrere, suos blandiri, plurima largiri, ampliora promittere, in sui fidelitatem arrigere, hostibus infestos reddere non desistebat.
III 21 Mensis erat sextus; hostilis denotat aestus: Hic studet ut laedat, studet alter ut ille recedat. Laedunt, laeduntur. Sic alternando premuntur; Sic paribus votis non deficit hostibus hostis. Tempus erat messis; armis macerat ita fessis. Uruntur messes: turbat res ista Iatenses. Quodque iam laedit Cinensibus haud bene cedit. Consilium captant, succurrere messibus aptant; Sed cum vi nequeunt, hoc artibus addere quaerunt. Conveniunt comitem, tentant sibi reddere mitem; Foedere componunt; fraudis munimenta reponunt. Fruges salvantur, comitique reconciliantur.
III 22 Igitur anno Dominicae incarnationis MLXXX Raimundus, famosissimus comes Provinciarum, famem Rogerii, Siculorum comitis, audiens, propter strenuitatem, quae de ipso referabatur, legatos dignos, qui a tanto principe ad tantum mitterentur, dirigens, Matildem, filiam suam, quam de prima uxore admodum honestae faciei puellam habebat, sibi in matrimonium copulandam expostulat. Quod cum a comite concessum et ab utrisque partibus exsequendum sacramentis firmatum fuisset, die nuptiarum statuto, qui venerant, pluribus donariis a comite, ut mos erat, munificati, festiniore regressu domino suo sibi concessum renuntiant. Qua de re ille non minimum gavisus - erat enim propter formositatem, quam de ipsa audierat, illam ardentissimo amore cupiens - audito termino nuptiarum, per seipsum in Siciliam accedendo, diem praevenire accelerat. Venientem comes honore condigno excipit. Pactiones renovantur; dos puellae sub testamento chirographiyatur; sponsalia, praesentibus utriusque partis praesulibus, precibus ab episcopis et sacris ordinibus catholice celebrantur. Qui iamdudum inter iuvenem et puellam paulatim adoleverat prima nocte, ut assolet, immensum excrescit. Celebratis itaque, et non sine magnarum expensarum sumptibus, nuptiis, socer generum suum aliquandiu secum retinens, tandem munificentiis benevolum, ut res ipsa expostulabat, factum, sed et iis, qui cum ipso advenerant, singulis singula, prout quemque esse sciebat, largiens, navibus apparatis, placido aequore a se cum filia dimisit. Illi autem, vela ventis accuratissime committentes, zephiro suffragante, brevi tempore unde venerant, cum sponsa reducunt.
XXIII. - Spernit nata patrem, puduit nec relinquere matrem; Externo comiti delectatur sociari. A quo nutritur, caret; ac alterque potitur, Poena quidem multa cum matris, cum sit adulta. Nec quae nutritur, lascivo fratre potitur. Plus externum quam quem sit iure paternum. Nec nimis hoc culpo, quamvis hic talia sculpo; Nec prohibens vito, cum fiat iuncta marito. Diligat et iuste foedus servando venuste. Nam quos lex iungit, sententia nulla repungit: Ut soboles crescat, ne deficiendo tabescat. Prima virago datur, primoque viro sociatur. Tali fortuna duo sint ut carne sub una. Lex ista divina praecepit, non peregrina. Pinxit Scriptura quae sunt facienda futura: Postponat patrem, postponat denique matrem, Quisquis et uxori iungatur amore priori; Iure maritali servantur linea tali.
III 24 Igitur famosissimus Apulorum et Calabriae dux, Robertus, diatim instigante se MichaÎle, qui ad se transfugerat, ut coeperat, versus Romaniam animum intendens, anno Dominicae incarnationis MLXXXI, mense maio, apud Ydrontum venit. Apparatisque pro processu sumptibus tanto incoeptui dignis, quindecim naves trans mare aliquam urbem praeoccupatum mittit, ut, cum ipse cum reliquo exercitu subsequeretur, imbecille vulgus, cuius pars maxima in expeditione erat, quo se ab hostili incursu, si necesse foret, tueretur, haberet. Illi vero vela ventis committentes, de nocte apud Corofon applicant . Insulaque de mari eminus inspecta, multitudinem hostium, quam invenerunt, abhorrentes, minime a navibus progredi praesumunt; sed, reditum accelerantes, duci placidum, etiam si maior esset exercitus, renunciant. Dux itaque plurimum exhilaratus, copiis navibus introductis, festinus cum omni classe transmeare accelerat, pluribus ex remanentibus amicis, quibus Apuliam Calabriamque procuratum delegaverat, timore eum, et qui cum ipso abibant, amittendi, usque ad ipsa lachrimarum indicia, quas affectus pietatis exprimebat, dolentibus, quibusdam vero ex iis, qui cum ipso proficiscebantur, timore tam horribili ad quod intendebat incoeptus - ac si febrium tipo congrauarentur - militibus demisse trementibus. Nam quantae audaciae cuiusve militaris strenuitatis dux iste fuerit, cum per multa eius exercitia satis abundeque clareat, etiam si reliqua omnia sileant, ex hoc potissimum indubitanter annotari potest: quod, cum tam populosum imperium, tamque copiosum imperatorem, totve millia hostium pauca manu, spe subiugandi, bello lacessere tentatum ire praesumebat, ipse armatae militiae non plusquam mille trecentos milites secum habuisse, ab eis, qui eidem negotio interfuerunt, attestatur. Porro ei copias, viresque, quas res ipsa tempusque, quantum ad numerum, oculorum intuitu minus sufficienter administrabat, ipsa eius animo innata militaris ferocitas - ac si plus ipsis hostibus necessariis copiis abundaret - sufficienter itaque eum habere in mente repraesentabat; suorumque animos, prae timore minus hilares, laetum vultum ostendendo, largisque eiusdem regionis possessionum, thesaurorumque, ac si iam debellavisset, promissionibus recreando, spe ea in posterum accipiendi, si strenue secum agere velint, ad militaris exercitus secum pericula tentanda, quae formidolosa aestimatio dehortabatur, promptiores reddebat. Copiis itaque tanto incoeptui dignis pro spe apparatis, dum naves per aequora prudente remige reguntur, aura leni prosperante ventosa carbasa, usque ad portum placidae applicationis impune recipiuntur: parsque classis applicat in portum qui Herico dicitur. Post autem ubi fluvius Bayosaes in mare defluit, placido litori transfertur. Dux ergo, pro libitu suo placido litore potitus, navibus digrediens, mox, ut terram pedibus attigit, inspecta amoenitate situque locorum, suis dixisse fertur: "O fortissimi milites, et honoris praedecessorum non degeneres haeredes: haec est enim haereditas vobis competens, pro hac adipiscenda, armis decertandum est. Non vos deterreat ignobilis vulgi et imbecillis, quamvis numerosae, multitudinis strepitus hostium; sed adhortetur species et foecunditas hostilis adipiscendi haereditaliter agri. Speciesque et abundantia post certamen, si strenue agatis, vobis debitae sunt" . Haec dicens, castrum, quod Casopuli dicitur, in insula Corofi oppugnans capit, et aliud castrum, quod, ex nomine insulae, Corofon nomen accepit, cum tota insula suae mancipat servituti. Inde progrediens, urbem, quae Avalona dicitur, iuxta Emathios campos, quia confinio, quo applicuerat, adiacens erat, mox oppugnatum vadit. Porro cives, ducis adventu audito, praesentiaque nimium territi, viribus suis magis deficientes, deditione de seipsis facta, eius ditioni cum ipsa urbe subduntur. Castrum etiam quoddam, urbe haud procul situm, quod Canna dicebatur, a praesentia ducis timore languidum - et eo maxime propter quod Avalona, quae bellicis copiis se abundantior erat, deditionem fecerat - haud secus subditur.
XXV. - Fortunam sibi dux satis bene cedere Cognoscens, adiicit plurima visere. Duraci moenia obsidet undique, Armata populi manu .
Sic urbs contremuit; hostibus obsita, Diffidunt sibi iam fortia moenia; Insistunt civibus tela minantia: Alternant sibi funera.
Sed plus atteritur asperitatibus Graecorum populus territus hostibus, Nec reddit timidus aspera vulnera: Veres abstulerat timor.
Constantinopolim chartula mittitur, Hostes in proelio adfore dicitur Ereptum veniant, cum prece quaeritur, Ne subdantur ab hostibus.
XXVII - Imperator itaque, de praesentia hostium sinistro nuncio accepto, chartulis expeditionem submonens, totum imperium sollicitat: multisque millibus, paucis numero hostibus - sed strenuitate abundantioribus - occurrere parat. Credensque a multitudine suorum eos facile occupari posse, Venetianis mandat, ut plurima classe apud Duracium sibi occurrant, ut, si ibi forte nostri, bello ab ipso devicti, fugientes per mare evadere niterentur, ab ipsis navali certamine praeventi, facilius intercepti perimerentur. Qui iussa fideliter complentes, classem accelerant, triduoque ante sibi praefixum ab imperatore terminum, versus Duracium adventare a nostris eminus in mari conspiciuntur. Ad quorum intuitum nostri, citius in arma ruentes, navali congressu dimicaturi hostibus promptissime occurrere accelerant. Sicque pertotam diem utrimque acerrime congressum est. At cum iam, die refrigerante, sol, ad occasum vergens, liquidas undas oceani quasi subintrare videretur, praevalente hostibus strenuitate nostrorum, Venetiani, viribus exhausti, deditionem pollicentes, pacem indutiasque usque in crastinum, quo duci pro libitu suo foederentur, expostulant. Sicque, nostris quod expetebant inconsulte concedentibus, certamen ad invicem scinditur. Nostri in portum suum revertuntur. Nostri itaque, deditionis falsa pollicitatione delusi, per totam noctem, quasi iam hostes triumphavissent, gloriantes, dum usque in crastinum securius sustinent, Venetiani naves suas, pluribus commeatibus aggregatas, nocturno silentio exonerando levigantes et in summitate mali uniuscuiusque navis solium duorum, vel trium hominum arte componentes, lapidibusque et pilis ad iacendum munientes, sese ad defensionem potius quam ad deditionem aptant. Dux vero, doli ignarus, summo diluculo potentiores exercitus sui, qui eos seipsos, sicut promiserant, dedentes susciperent, mittens, salvis omnibus, quae ipsorum erant, usque ad se deducere praecipit. Sed Venetiani nostris, ad se venientibus, arma potius quam deditionem ostentantes, dum magno impetu versus ipsos grassantur, nostris, quia improvide processerant, certamen declinantibus, ipsi in portum Duracensem ad ignominiam damnumque nostrorum impune applicant. Sicque facultatem liberam urbem ingrediendi habentes, vicissim nautae urbicensibus et urbicenses nautis consulantur ; invicemque per totam diem consilium captantes, plus minus a medietate noctis transacta, sub pallore lunae armantur; navibus que litore citius amotis, buccinis concrepando, nostris certamen offerre progrediuntur: quibus nostri, certatum occurrentes, acerrime utrimque congreditur. Sed illi artificiose ignem, quem graecum appellant, qui nec aqua extinguitur, occultis fistularum meatibus sub undis perflantes, quandam navem de nostris, quam cattum nominant, dolose inter ipsas liquidi aequoris undas comburunt. Sed nostri, dolo cognito, facto impetu, aliam navem de suis non minoris pretii penitus in mare submergunt. Sicque, damno contra damnum composito, pari ultione facilius fertur, nostris itaque exhorrescentibus dolum ipsorum, ipsis autem strenuitatem nostrorum, certamen utrimque diremptum quievit. Ipsi in portum urbis, unde exierant, regrediuntur; nostri vero ubi primum applicuerant, persistunt .
XXVII. - Porro in crastino summo diluculo illucescente, mense octobri instante, dum pars exercitus nostri pabulum quaesitum ire appararent, imperatorem cum innumerabilibus copiis adventare per signa in summitatibus hastilium eminus ventilantia depraehendunt. Fit concursus et strepitus in castris: alii terrentur, alii, animo promptiores, minus fortes, exhortationibus recreando, robustiores reddunt. Dux vero, videns sibi belli certamen imminere, ut, suis omnem spem fugae auferendo, ad defensionem sui ardentius inflammaret, naves suas, a mari protectas, omnes combussit, ne forte cum acrius proelium nostris immineret, timidi, certamine declinando, spe transmeandi illorsum aufugerent. Imperator vero, appropinquans haud procul a castris nostrorum - scilicet, quasi stadiis quatuor interpositis - castrametatur: exercitus ab undique ipse facit, nemine ipsorum adversum nostros, sed neque ex nostris adversum ipsos, ipsa die aliquid praesumente. Sequenti nocte dux primas noctis facit excubias; secundas vero, videlicet a media nocte donec diescat, Boamundus, filius ducis. Mane autem facto, dux ipse, lucis crepusculo, omnesque nostri surgentes, cum summa devotione hymnos Dei cum missarum celebratione audiunt: presbyteris compunctive confitentes peccata, muniunt sacri Viatici misteriis. Sicque, ordinatis aciebus, ad certamen gradatim et coniunctissime progrediuntur. Imperator vero sibi occurrens, tanta multitudine undique constipatur, ut nullius montis ascensus ad supervidendum extremitatem eius sufficere videretur. Angli vero, quos Waringos appellant, ab imperatore primitias congressus expetentes, certamine inito, caudatis bidentibus - quibus hoc genus hominum potissimum utitur - infestissime instantes, nostris admodum importuni primo esse coeperunt. Cum ecce quaedam acies nostra, ex adverso illis sub nudo latere prorumpens, forti congressu sauciatos et ab incoepto deterritos in fugam cogit; qui versus ecclesiam sancti Nicolai, quae ibi contigua erat, vitae asylum expetentes, dum alii, quantum capacitas permittebat, subintrant, alii tanta multitudine tecta superscandunt, ut pondere ipsa tecta dissoluta consubruantur, illos qui subintraverant opprimentes, collisi pariter suffocarentur. Porro imperator, videns Waringos, in quibus sibi maxima spes victoriae fuerat, enerviter superatos, et nostros insequentes adversum se acerrime adventare, territus, fugam, potius quam certamen, eligit: omnisque exercitus Graecorum, tentoriis cum omni suppellectili sua relictis, quisque prior in fuga fieri accelerat. Nostri itaque victoriam adepti, duce eos reprimente, haud longe fugientes persecuti sunt; sed ad castra eorum regressi, dux in tentoriis imperatoris hospitatur, caeteri, qui priores accedebant, pretiosiora hospitia cum spoliis usurpant . Dux ergo, videns hiemem sibi imminere - mensis enim erat october - inde progressus super fluvium Daemoniorum, castrum ad hiemandum construxit: quod, ex suo agnomine vocans, montem Guiscardi appellavit: a quo etiam diatim usque Duracium armata manu progrediens, diversis incursionibus crebro lacessivit. Castra vero diversa eiusdem provinciae eius infestationem ferre non valentes, foedere cum ipso composito, deditionem facientes, sibi conciliantur.
XXVIII. - Erat autem, ea tempestate, apud Duracium venetianus quidam, nomine Dominicus, nobili genere, cuius providentiae maior turris ad tuendum delegata erat. Huius animum dux, quadam collocutione habita inter se frivola, aliquantisper dignoscens, aliquando, sed rarius per se, aliquando per alios, ne forte fraus ab aliis inter ipsos componi depraehenderetur, attentans diversis in conventionibus de traditione urbis procurare sollicite coepit. Animus vero cupiditate aeger, ut a promittentibus avaritiae luxuria admiscetur, facile corruptus, a bono honestoque proposito proclivis in deterius dilapsus est. Dux denique, neptem speciosae formae habens, filiam videlicet fratris sui Guilielmi, Principatus comitis, ut ei in matrimonium cum haereditate puellae competenti associandam se dare spopondit, pro libitu suo favore usus, sacramentis ab utrisque partibus datis, illo ut urbem tradat, isto ut neptem conferat iurante, mox per traditionem urbem subintrandi terminatur. Dux de nanciscenda urbe certus, scalas ad transcendendos muros cx ligno componit; venetianus autem in adiutorium ducis ex funibus perplexas, advenientibus hostibus, de muro dependentes porrigit. Et quia sicuti scriptum est: Nullus perniciosior hostis est ad nocendum, quam familiaris inimicus, ab ipso , qui vi tueri debuerat, libera facultate urbem prorumpendi hostibus concessa, sub nomine Guiscardi, sinistro clamore saepius ingeminato, buccinis concrepantibus, urbs tota turbatur. Cives in arma ruentes, ignari quod hostes iam secum infra muros et in altiori turri essent, incassum repugnare nituntur. Triduo tamen pro posse, sed frustra renitentes, tandem vi coacti, foedere composito, deditionem ipsis facientibus, ditioni ducis colla submittunt .
XXIX. - Igitur dux, urbe potitus, pro velle suo ordinans, Fortimundo de Rosana procurandam delegavit; ipse, cum exercitu ultra progrediens, totam provinciam debellando sibi subiugatum vadit. Unde et apud urbem, quae Castoria dicitur , veniens, quia ditionem eius subire recusabat, obsidione composita, eam undique vallavit, minisque terrendo et interdum blandimentis mulcendo, aliquanto tempore infestus persistens, plurimum lacessivit. Trecenti enim Waringi in eadem urbe habitabant, custodes ab imperatore deputati, quorum praesidio et opere non minimum defensabatur. At cum nostros in oppugnando persistentes vident, machinamenta, quibus urbs facilius debellari poterat, apparare timentes, et, capta urbe, peius foedus inire sibi in futurum praecaventes, foedere confecto, deditionem faciunt. Sicque urbe subiugata, omnes circumquaque provinciae cum finitimis castris eius ditioni subiugantur. Ipse quippe omnes, qui ad se convertebantur, cum summa honoriticentia recipiebat, muneribus augebat, eorum consilio in iis, quae facienda erant, plurimum utebatur: et hoc quidem ex industria, ut alii, cum ista audirent, facilius sibi applicarentur, agebat. Timor autem eius totum imperium, usque ad ipsam regiam urbem, tremere faciebat.
XXX. - Cum ista apud Romaniam a duce agerentur, Siciliensi comite Rogerio apud Calabriam et Apuliam fraternis negotiis - uti suis - intento, Benarvet, apud Siciliam christiano nomini infestus, multa incommoda inferebat. Erat enim callidissimus et militari exercitio deditus, audax, subdolus, aliud lingua proferens, aliud tacito pectore occultando gerens: Syracusi et Noti princeps, cuius consilio omnes Saraceni, qui adhuc in Sicilia rebelles erant, innitebantur. Hic quendam paganum, nomine Benthumen, quem comes apud Cathaniam maiorem urbi praefecerat, callidis circumventionibus aggrediens, ad tradendam urbem multis munerum, possessionumve pactionibus sollicitabat. Paganus vero nominis sui competens imitator, avaritia coecatus, fidei sacramentorumque, quae comiti dederat, oblitus, statuto termino, infra urbem illum cum multitudine suorum fraudulenter de nocte accipiens, traditionis nomen sibi perpetuo vindicavit. Quod factum cum per totam insulam personuisset, Christiani quidem, eo quod tam nefanda fraus inter ipsos reperta sit, plurimum erubescebant; Saraceni autem passim de tanta christiani nominis ignominia subsannando exhilarabantur. Porro Iordanus, filius comitis, et Robertus de Surda-valle et Elias Cartomensis - qui ex Saracenis ad fidem Christi conversus, postea apud Castrum-Iohannis a sua gente hostiliter interfectus, quia negando apostata fieri noluit, martyrio vitam laudabiliter finivit - exercitu commoto, versus Cathaniam iter intendunt. Benarvet vero, eos advenire per speculatores suos quos undique omnia visum praemittebat, audiens, extra urbem, copiis suorum ad praeliandum ordinatis, dimicaturus occurrit. Pedites quidem usque ad viginti millia a dextro latere suo in occursum hostium paulisper anteponens, ipse cum equestri legione in sinistro cornu fixus manens, hostes praestolatur. Nostri autem, cum centum sexaginta tantummodo milites essent, nil remorati, certamen, Deum sibi propitium invocantes, ineunt. Tertioque super pedites impetu facto, cum immobiliter persistentes flectere nequeunt, declinantes eos super equites irruunt, fortiterque congredientes, multa strage facta, in fugam vertunt, quos insequentes et extremos quosque cedentes, usque in portam civitatis impellunt. Benarvet sic fuga vix elapso, de peditibus permaxima strages facta est. Nostri vero, ante urbem tentoria figentes, obsessionem praegravabant. Sed Benarvet, clam de nocte urbe digrediens, cum pagano traditore fugiens, Syracusis se recepit. Sicque urbs a nostris recuperatur. Paganus traditor a Benarvet, ne Syracusam, sicut Cathaniam, tradat, dum praemia pollicita requirit, truncatur.
XXXI. - Gregarius autem miles quidam, nomine Ingelmarus, comiti diu servierat: cui ipse comes, quamvis inferioris generis esset, propter militarem tamen strenuitatem, quam in eo videbat, volens servitium suum honeste, ut sibi semper mos fuit, remunerare, uxorem nepotis sui Serlonis - videlicet qui apud Siciliam a Saracenis interemptus fuerat - cum omni dote sibi competenti, ipsa multum renitente, in matrimonium sibi concessit, ut, prae clari generis mulierem - erat enim filia Rodulti, Boianensis comitis - militis generositas quodammodo inter consodales clarior fieret. Ille vero apud Giracium, cuius quadrans ex dote mulieris sibi competebat, nuptiis solemniter celebratis, non iam humilitatis honestatem servans, ad sui generis debilitatem mentem reducebat; sed uxoris generositatem in animo sibi vindicans, aequalem se in genere et dignitate illi, cuius antea uxor fuerat, iactans ultra debitum appetebat. Hic apud Giracium, ubi comes turrim firmaverat, demum defensabilem incipiens, paulatim provehendo et interdum dissimulando, fortissimam turrim fecit, Giracenses omnes suis adulationibus et favoribus sibi attrahens, et, sacramentis datis et acceptis, in amicitia confoederans. Quod cum comiti renunciatum fuisset, insolentiam eius animadvertens et in futurum timens, ne forte fiducia turris in aliquod deterius consilium reverteretur, turrim in modum domus habitabilis deponere humiliter iubet, increpans eum quod, se inconsulto, tale quid praesumpsisset. Ille vero cum Giracensibus consilium habens pravum, defirito ipsis se auxilium laturos promittentibus, beneficii sibi collati, ut assolet inter degeneres, oblitus, contra comitem recalcitrare, potius quam oboedire, indecenter elegit. Quod cum comiti compertum fuisset, Giracensibus ut turrim destruant et Ingelmarum captioni suae reddant, imperat. Quibus - non tam fidelitate Ingelmari, sed quia omne genus nostrae gentis illis invisum erat, et magis discordias inter nostros, quam pacem, fieri expectabant - id agere recusantibus, comes, legalitatem suam servans, hactenus homini suo diffidentiam in posterum mandat, sicque, admoto exercitu, versus Giracium obsessum pergit. Ingelmarus vero, astu Giracensium animos demulcens, aliquanto tempore suae ineptiae complices detinuit. At, cum viderent se a comite exterius interiusque praegravari, coeperunt et ipsi a stulto proposito deficere et fatigari. Quod Ingelmarus advertens, territus ne ab ipsis comiti traderetur et ipsi reconciliarentur, profugus evadens, discessit. Uxor autem eius, ad misericordiam comitis veniens, pia recordatione nepotis, cuius uxor fuerat, salvis omnibus quae habebat, ad maritum conductum meruit devenire. Comes vero, reconciliatis Graecis, Giracium recepit.
XXXII. - Eodem anno idem comes, sumptibus pluribus apparatis, undecumque terrarum artificiosis caementariis conductis, fundamenta castelli, turresque apud Messanam iacens, aedificare coepit: cui operi studiosos magistratus, qui operariis praeessent, statuit. Interdum ipse visum veniens, ipsos per semetipsum cohortando festinantiores reddens, brevi tempore turrim et propugnaculum immensae altitudinis mirifico opere consummavit. Et, quia hanc, quasi clavem Siciliae, aestimabat prae caeteris urbibus quas habebat, fidelibus tutoribus deputatis, arctiori custodia observabat. Ecclesiam etiam in honore sancti Nicolai in eadem urbe cum summa honorificentia construens, turribus et diversis possessionibus augendo dotaus, clericis ad serviendum deputatis, pontificali sede aptavit; sed eam cum Traynensi cathedra univit .
XXXIII. - Igitur famosissimus dux Calabriae, Apulorumque princeps, Robertus Guiscardus, apud Bulgaros omnia fortiter agendo et sibi subiugando, anno incarnati Verbi MLXXXII a Romanae Sedis apostolico viro Gregorio, literis continentibus angustiam suam acceptis, ut in adiutorium sanctae Romanae Ecclesiae veniret, multis precibus cohortatur. Imperator enim Alamannorum, Henricus, quibusdam controversiis inter se hortis, Romam cum exercitu veniens, obsessa diutius urbe, tandem, fortuna suffragante, irruperat, Romanisque potentioribus sibi iniugendo confoederatis, ipsum apostolicum virum in turri quadam, quae Crescentii dicitur, reclusum obsederat, aliumque in loco eius, archiepiscopum videlicet Ravennatem, Umbertum nomine, re indiscussa, contra Sacros Canones - quod nefas est dicere! - cathedrae beati Petri subrogaverat. Ipse vero tanta obsidione praegravabatur, ut neque sibi usquam progrediendi aditus pateret. Dux vero, quamvis ad id quod coeperat intendere omnibus utilitatibus in animo praeferret, tamen calamitatem sanctae Matris Ecclesiae audiens et dominum suum, sub quo omnia, quae habebat, possidere se cognoscebat, in tantum angustiari, fidem datam et legalitatem suam servans, maluit sua, quamvis cara, ad tempus postponere et sanetae Matris Ecclesiae, vel domini sui necessitatibus inservire. Sicque filio suo Boamundo, strenuissimo militi, quae coeperat exequenda committens, copiis omnibus sibi delegatis, ipse cum paucis placido remige in Apuliam, versus Ydrontum applicat .
XXXIV. - Ea tempestate, plures apud Apuliam, propter absentiam ducis insolentes, adversus eum conspiraverant, volentes ea, quae eius iuris erant, usurpare: putantes eum, altioribus negotiis intentum, ulterius illuc regredi non curare. Unde et Gaufridus de Conversano apud urbem, quae Oria dicitur, haud longe a provincia Tarentina, obsidionem ponens, plurimum lacessendo infestissimus erat. Dux vero, apud Ydrontum applicans, audito urbi obsidionem imminere, illorsum cum paucis appropinquare accelerat. Porro illi, qui obsidionis primarii erant, per legatum ducem adventantem cognoscentes, praesentiam eius exhorrescentes, ab incoepto deterriti, cum plures essent, obsidione soluta, quisque fugam accelerans, in sua dilabitur. Cives autem sic obsessione, qua praegravabantur, eruti, adsenienti duci occurrere accelerantes, cum gaudio et omni obsequio excipiunt. Sed per universam Apuliam, sive Calabriam, seditiones, quas infidelitas turbaverat, a praesentia eius sedatae, in cospectu eius, acsi numquam fuissent, siluerunt.
XXXV. - Porro dux, fratre comite a Sicilia arcessito, admoto plurimo exercitu, super Iordanum, nepotem suum, principem Aversae, messes vastatum vadit. Nam cum antea inter ipsos diversis controversiis inimicitiae efferbuissent, hoc ira in principem plurimum incalescebat, quod noviter in damnum apostolici, imperatoris hominem ipsum effectum et terram suam ab ipso deserviendam suscepisse audierat. Veniens itaque cum exercitu ante urbem Capuanam, et castrum, quod Aversa dicitur, ipso invito, nec propulsare valente, per octo et eo amplius dies commorans, multa depopulatione totam provinciam lacessivit . Sed quia ipse Iordanus elegantissimus miles erat et elegantissimos secum habebat, multa militariter diversis congressibus utrimque perpetrata sunt. Inde itaque rediens, per totam Apuliam et Calabriam exercitum perscribens submonet, ut, proxima ventura aestate secum Romam super imperatorem ituri, expensas sive commeatus aptarent.
XXXVI. - Comes vero, a fratre, noviter a Bulgaria revertente, invitatus sibi occurrere, versus Apuliam intendens, Iordano, filio suo, Siciliam procurandam delegat, interdicens omnibus, ne quis in iis, quae praeciperet, sibi contrarius esse praesumeret. Erat autem Iordanus ex concubina, tamen magnae viris animi et corporis et magnarum rerum gloriae suae dominationis appetitor. Et iamdudum, consilio pravorum sibi adhaerentium iuvenum tacito sub pectore usus, insurgendi conspirationem versans, hic, discedente patre, locum suae pravae dispositionis, ut sibi videbatur, nactus, plures callide circumveniendo, fidem illorum, necdum negotio peracto, astu abstrahit, ut quaecumque ipse prior inciperet, ipsi complices in perficiendo persisterent. Talibus itaque deceptis, tandem dolum diu dispositum aperit; cum quibusdam displicuerit, et pluribus placet. Quibus quisque et talibus assentire renitens, improbe hortatur, ne fidem datam mentiri velit. Sacramenta patri exibita in hoc salva fore, quod proficiscens, quidquid Iordanus vellet vel praeciperet, omnibus oboedire debere imperaverat. Iordano plura promittente, sic pravi consilii assensus inter plures a Iordano in iis, quae patris erant, ultra quam deceret, vel ab ipso patre concessum erat, praesumitur. Nam castrum Sancti Marci et Mistrectam sibi usurpans, detecta fraude, praedas per totam provinciam ibidem introducit. Sed et versus Traynam hostiliter accedens, patris thesauros, qui illuc servabantur, asportare nisus, dispositione sua frustratus, vacuus redit. Nam fideles comitis, fraude comperta, simul convenientes, hostiliter accedentem eum ab ipsis finibus arcent. Quod cum patri renuntiatum fuisset, reditum accelerat; atque, ut vir sapiens, provide agens, ne filius territus ad Saracenos, qui adhuc rebelles erant, transiret, versus eum hostiliter ire dissimulat, sed omnia, quae fecerat filius, iuvenili aetate et indulgentia digna ascribit. At cum filio quae fecerat patrem leviter ferre nuntiatur, minus iis, qui secum erant, prospiciens, flebili foedere interposito, ad patrem accedit. Pater ad tempus iram dissimulans, advenienti filio laetum vultum ostendit. Sed, paucis diebus interpositis, pater, in futurum prospiciens, ne si ii, qui tale consilium filio complices facti dederant, impune transirent, alii ad simile, aliquid praesumentes, raperentur, nesciente filio, duodecim priores huius erroris unum post alium sibi arcessens, oculos privari fecit. Quo facto, filium etiam, tali incoepto ulterius compescere terrendo volens, arcessitum, idem causa iustitiae facere fingens minatur. Sed a fidelibus suis, quibus ex industria idem agere praedixerat, retentus, territo filio, de caetero pro libitu suo, ut decuit, usus est: nam disciplina et rigor iustitiae cum pace communionem habent, Psalmista attestante, qui ait: Misericordia et veritas obviaverunt sibi; iustitia et pax osculatae sunt. Sic enim misericordia sectanda est, ut iustitia remissior, ultra quam decet, non sit, ne vitia nimium inolescant. Unde et providus pater, ut sapiens medicus, hunc ipsum filium suum, ut a pravitate compesceret, tanto rigore territum attrivit.
XXXVII. - Anno itaque Dominicae incarnationis MLXXXIII[I], omnibus accuratissime apparatis, equestri plurimo exercitu sed et peditum plurimis copiis, dux versus Romam ab obsidione Imperatoris, infideliumque Romanorum ad liberandum papam Gregorium - qui et Ildebrandus ante susceptum papatum dicebatur -, contraque Caesarem, si necesse sit, nisi cedat, dimicatum leonina ferocitate iter intendit. At, cum iam propre ventum est, incaute incedere volens, ordinatis aciebus, mille electos milites cum totidem vexillis praemittens, aliam aciem cum tribus millibus pedetentim subsequi praecipit; ipse cum reliquo exercitu, peditum copias - et quae infirmiores erant ante se ponens - provide subsequitur . Audierat quippe milites imperatoris sibi occursum ex parte aquae-ductus exisse: sed hoc sibi falso relatum erat. Nam ipse imperator iamdudum multa ex parte exercitum suum a se dimiserat, et cum minori militia, quam accesserat, Romae, nil tale suspicatus, morabatur; dumque hostes adventare praesentiit, suis viribus minus sufficiens et Romanorum fraudem - quamvis se indeficientes illi adesse promitterent - pertimescens, cum maximo dolore animi hostibus cedens, urbe digressus iam ante triduum recesserat. Dux itaque neminem sibi, ut suspicabatur, occursantem hostiliter offendens, libero ad urbem accessu usus, ante portam, qua via Tusculana porrigitur, iuxta aquae-ductum castrametatur; ubi triduo commoratus, urbe undique circumconspecta, quodam diluculo cum mille et trecentis militibus ad portam, quae sancti Laurentii dicitur, sub aquae-ductu iuxta Tiberim, ubi minorem custodiam, nemine in illa parte aliquid suspicante, persensit, accedens, scalis silenter appositis, muros transcendit. Portisque ferro apertis, suos introducens, per plateas urbis usque ad pontem, in quo suus exercitus praestolabatur, Guiscardum clamoribus ingeminando, civesque terrendo accurrit, portaque vi potius fracta quam reserata, suos intromittens, urbem irrumpit. Sicque directo impetu usque ad turrim Crescentii percurrens, papam eripit, eductumque honore, quo decebat, abducens, palatio Lateranensi restituit; ubi dux prior et onnis exercitus subsequenter cum oblationibus ad pedes eius, debito honore, provoluti, plurimum thesaurorum contulerunt . Porro Romani, viribus resumptis, conspiratione invicem facta, tertia die post congregati, per medias plateas urbis, impetu facto, super nostros irruere conantur. Fit clamor et strepitus in urbe. Nostri, a mensis, quibus assidebant, prorumpentes, ocyus in arma ruunt: hostibus hostes occurrunt: dura frons durae fronti obviatur. Rogerius, filius ducis, cum mille equitibus, nesciente patre, extra urbem a Romanis infestari, citissimus cum impetu advolat. Sed Romanis fortiter insistentibus, nullus impetus praevalebat, donec dux: "Ignem!", exclamans, urbe accensa, ferro et flamma insistit. Tunc demum Romani, incendium ferre non valentes, in fugam vertuntur. Dux fugientes, extremos quosque cedendo, usque ad pontem persequitur. Urbs maxima ex parte incendio, vento admixto accrescente, consumitur. Nostri victores apud Lateranum revertuntur. Romani itaque, hostes infra muros sibi imminere cernentes et eorum infestationibus praegravari, ulterius ferre non valentes, consilio inter se prudentiores urbis habito, eligunt sanius, apostolico suo confoederando, reconciliari, quam diutius in excepta ruina persistendo, hostili gladio nullo quaestu ventilari. Sicque, pace expetita, collocutum accedentes, pluribus circumventionibus de excusatione fraudis usi, tandem, venia impetrata,reconciliantur; Sacramentis, pro libito papae et ducis obligati, foederantur. Nostris recedentibus, urbs a calamitate hostili absolvitur. At vir apostolicus, perfidiam Romanorum cognoscens et ulterius obsessione circumveniri cavens, consilio fidelium suorum usus, ad tempus, urbe digrediendo, maluit Romanorum fraudem declinare, quam ibi persistendo, et libera facultate eis concessa de se ipso periculum faciendo utrum ea, quae promittebant, fideliter, an non servarentur tentare, sed cum duce in Apuliam secedens, apud Beneventum venit. Sicque in Apuliae partibus usque ad extremum vitae, Roma invisa, permansit.
XXXVIII. - Roma, quondam bellipotens toto orbe florida, Colla superborum domans, perlustrabas climata! Leges dabas et habenis temparabas omnia. Ante te tremebant duces, principes, imperia. Curvabantur colla regum loris tuis domita: Nil superba resistebant, ense tuo territa. Ordinabas quad volebas. Duces sive principes Deponebas superbos, servos dans humiles. Artibus his exercuisti, iustos habens iudices. Dumque iusta sectabaris, fruebaris prosperis Leges a te requirebant onnes reges saeculi: Sententia per te data indivulsa perstitit. Tempore haud longo talibus studiis, Implicaris fraude tua turpibus negotiis; Fraude tua clarescente moeres despicabilis. Te iam nulli pertimescunt, terga praebes omnibus: Arma tua hebetata carent acuminibus. Leges tuae depravatae, plenae falsitatibus ! In te cuncta prava vigent: luxus, avaritia, Fides nulla, nullus ordo, pestis simoniaca Gravat omnes fines suos, cuncta sunt venalia. Per te ruit sacer ordo, aqua primum prodiit. Non sufficit papa unus, binis gaudes infulis. Fides sua solidatur sumptibus exhibitis. Dum dat iste, pulsas illum, hoc cessante, revocas. Illo istum ministraris, sic imples marsupias. Cuncto orbi das errorem, haec miscendo schismata. Ni cessassent bonae artis in te prima studia, Nulli regi de te posset cessisse victoria. Miles quidem est normannus, qui te victam superat. Non terret te Apostolorum sacra praesentia? Nec revocant ab incoeptis te sanctorum pignora? Fons quondam totius laudis, nunc es fraudis fovea: Moribus es depravata exhausta nobilibus, Pravis studiis inservis, nec est pudor frontibus. Surge Petre, summe pastor, finem pone talibus!
XXXIX. - Duce itaque apud Romam apostolicis necessitatibus inserviente, Boamundus, filius eius, apud Bulgaros, ubi a patre relictus erat, strenue agens, patris vices haud graviter exequebatur, urbemque, quae Arta dicitur, obsidens, plurimum infestus persistendo capere omnibus artibus nitebatur. Porro imperator, audiens urbem sui iuris hostibus praegravari, ducemque, quem plurimum pertimescebat, recessisse, absentia eius viribus resumptis, exercitu admoto, urbi succurrendum multis copiis parat. Sed venienti Boamundus occurrens, certamine inito, bellum conserit. In primo congressu, qui primum accesserant, collisi sternuntur, subsequentes visu terrentur: fuga initur . Imperator cum primis fugientibus esse utile fugam capere ducit. Quo fugato, Boamundus victor efficitur.
XL. - Quod cum duci, cum triumphali gloria a Roma revertenti, renuntiatum fuisset, filium a se non degenerare cognoscens, plurimum laetabatur, et in eo maxime, quod uno in tempore duorum imperatorum fuga triumphali gloria laus sibi suisque concessa sit . Veniens itaque in Apuliam, ministros suos undecumque convocans, omnibus suis ordinatissime dispositis, plurimo exercitu versus Graeciam, quam ceperat, executum accelerare disponit. Navibus denique mense semptembri a tota Apulia, Calabria atque Sicilia apud Ydrontum conflatis , copiisque necessariis introductis, prospera aura suffragante, optato portu applicans, fllium et quos cum ipsos apud extremas partes dimiserat, de reditu suo sollicitando anhelos, plurimum laetitiae seipsum repraesentando reddidit. Sicque ad quod venerat exequens, omnem patriam suo reditu turbabat, urbibus infestus, obsessionibus assiduus, persistendo indefessus, congressibus prior, excubiis numquam absens, nunc minis terrendo, nunc blandimentis mulcendo, imperium, sollicitum reddens, ante se tremere faciebat.
XLI. - Mirabile quoddam praesagium, quod per totam Apuliam, Calabriam sive Siciliam visum est, huic operi inserere dignum nobis visum est, maxime quod ea, quae tale signum portendebat, nos ex parte non ignorare putamus. Anno denique incarnati Verbi MLXXXIV, sexto die mensis februarii, inter sextam et nonam, sol obscuratus est per spatium trium horarum, in tantum, ut qui infra domos alicui operi insudabant, non nisi luminibus accensis interim quae coeperant, exequi possent; qui vero de domo ad domum transmigrare volebant, lanternis vel facibus uterentur. Quae res multos perterruit . Sed, antequam annus pertransisset, significatio talis eclypsis, in quantum nos putamus, pluribus cum maximo damno praeclaruit. Nam eodem anno venerabilis papa Gregorius, - cuius superius mentio facta est - infirmitatis suae a medicis medicamentum expetens, frustratis medicaminibus, obiit. Dux, iulio mense, et famosissimus rex Anglorum et Normannorum, dux Guillelmus, nono die septembris, moriuntur. Ducis vero exequias uxor Sichelgayta cum filio Rogerio, qui tunc cum ipso apud Bulgaros morabatur, et caeteri barones eius debito honore, non tamen sine iustitia exequentes, funus transmeatum Venusium humatum perferunt. Graecia, hostibus recedentibus, libera, laeta quievit. Apulia tota, sive Calabria, turbatur.
XLII. - Nam, fratribus Rogerio et Boamundo, utroque ducatum appetente, inter se dissidentibus, et pluribus - nunc ab isto, nunc ab illo incrementa expetendo - lucrum suum quaerentibus, multorum Apulorum fides, quanta fuerit, experimento claruit. Rogerius tandem adiutorio avunculi sui, Siculorum comitis, Rogerii, qui, vivente fratre, idem sibi promiserat, dux efficitur. Omnia castella Calabriae, quorum necdum nisi medietatem cuiusquam comes Rogerius habebat, a nepote ad plenum sibi concessa, consignantur. Nunc itaque, quia suprema dies tanti principis loquendi de ipso, quantum ad librum, finem facit, finis quoque - ut mihi videtur - huius libri hic ponendum est, ut, de novo duce mixtim cum comite loquens, novus liber subsequatur.
Tertii libri finis.
SUMMARIUM CAPITUM QUAE QUARTO LIBRO CONTINENTUR. CAPUT PRIMUM. Benarvet Nicotrum vastat. SECUNDUM. Comes cum Benarvet congreditur. TERTIUM. Pisani et Africam oppugnant et comiti retinendam offerunt. QUARTUM. Rogerius dux et Boamundus eius frater reconciliantur. QUINTUM. Comes Agrigentum obsidet et capit. SEXTUM. Chamut christianus fit et Castrum-Iohannis redditur. SEPTIMUM. Comes episcopos per Siciliam ordinat. OCTAVUM. Rex Francorum, Philippus, filiam comitis in uxorem sibi expetit. NONUM. Mihera Maiam intrat. DECIMUM. Boamundus Cusentiam pervadit. DECIMUM PRIMUM. Mihera monachus fit. DECIMUM SECUNDUM. Buteram comes obsidet. DECIMUM TERTIUM. Papa Urbanus comiti locutum in Siciliam venit. DECIMUM QUARTUM. Comes Adelaydam in uxorem ducit. DECIMUM QUINTUM. Notenses comiti reconciliantur. DECIMUM SEXTUM. Comes Melitam vadit. DECIMUM SEPTIMUM. Dux et comes Cusentiam capiunt. DECIMUM OCTAVUM. Iordanus obiit. DECIMUM NOVUM. Simon nascitur. VICESIMUM. Dux Rogerius infirmatur. VICESIMUM PRIMUM. Guillelmus de Grantemanil Rossanam intrat. VICESIMUM SECUNDUM. Dux et comes Castri-villam obsident. VICESIMUM TERTIUM. Comes filiam Corrado, filio imperatoris Alamannorum, dedit. VICESIMUM QUARTUM. Dux et comes Malfam obsessum vadunt. VICESIMUM QUINTUM. Rex Ungarorum filiam comitis in uxorem capit. VICESIMUM SEXTUM. Comes Capuam obsidet cum duce Roverio et principe Ricardo. VICESIMUM SEPTIMUM. Urbanus papa, ad ipsos tendens, pacem componere nititur. VICESIMUM OCTAVUM. Capua capitur et principi Ricardo restituitur. VICESIMUM NONUM. Urbanus papa legationem Siciliae et Calabriae comiti concedit.
Incipit Liber Quartus. Si esset unde nova et elegantior poÎtria, novo duci adhibenda esset; ut facundior sermo a iuvene, novarum rerum, ut in tali aetate assolet, appetitore, novo stilo novos favores suo merito extorqueret. Sed ne, stilum mutando, hoc quasi adulatione facere dicamur, prioris poÎtriae ordine servato, orationis seriem exequamur.
I. - Igitur Rogerio comite nepotis utilitatibus, ut eum plenius in ducatu Calabrensi vel certe in Principatu et dominatione Apuliae contra voluntatem aemulorum suorum solidaret, intendendo praeoccupato, Benarvet, Syracusiae navigio apparato, navali exercitu apud Nicotrum veniens, a radice destruendo devastat. Direptis omnibus quae potuit, viros et mulieres captivos asportat. Sicque ante Regium veniens, ecclesiam haud longe in honore beati Nicolai, et aliam in beati Georgii sitam depopulat, sacras imagines deturpando conculcat, sacras vestes vel vasa suorum usibus aptando asportat. Inde progressus, quandam sanctimonialium abbatiam, in honore sanctae Dei Genitricis et Virginis Mariae, in Scyllacensi loco, qui Rocca Asini dicitur, consecratam, aggrediens, devastat; sanctimoniales abductas turpi stupro dehonestat.
II. - Qua de re comes, divinitus ira plus solito inspiratus, in ultionem tantae Deo illatae iniuriae ardentissime insurgit: classem, qua facilius circumveniendo opprimat, primo die octobris aptare incipiens, vicesimo die maii perficit. Sicque sese affligendo, cum summa devotione et litaniis, nudis pedibus, per diversas ecclesias processiones exequens, multa beneficia indigentibus largitus, navali periculo sese committens, versus Syracusam vela dirigit. Iordanum vero filium suum cum equestri exercitu illorsum sibi obvium fieri praecipit, videns naves nutu Dei agi, et, nulla aura vel remige impingente, rapidas aequoris undas directo cursu sulcare, ut facile perpenderet hanc expeditionem Dei favorem comitari, et hostibus praevalere debere. Comes igitur, ostensione de obtinenda victoria certior factus, prima nocte Tauromenium applicat, secunda vero apud Logninam, tertia Rasesalix. Hic Iordanus, filius suus, cum exercitu equestri sibi obvius factus, multa inter se de iis, quae facienda erant, conferentes, consilio habito, Philippum, filium Gregorii patricii, cum velocissima sagacia versus Syracusam, omnem terram exploratum, mandant. Qui iussa fideliter complens, de nocte inter classem Saracenorum, ac si unus ex ipsis esset, circumnavigat: nam et lingua eorum, sicut et graeca, ipse et nautae omnes, qui cum ipso processerant, peritissimi erant. Omnibusque prudenter circumspectis, rediens, certamen paratum renuntiat; Deo propitio, nihil periculi imminere, hostibus audacter occurrendum hortatur. Erat autem sabbatum. Comes ergo suos commonens, proxima luce in dominica illucescente, hymnos matutinos cum missarum sacra executione audivit. Presbyteris confitentur, sacris misteriis initiantur. Per totam diem ibidem morantur. Sequenti nocte mediante, aequore anchoris extractis, cum silentio procedentes, luna illucescente, Syracusam, ubi Benarvet acerrime cum classe sua praestolabatur, venerunt. Certamen ineunt; utrimque congreditur. Benarvet instinctu diaboli, qui vitam eius iam misera morte terminare volebat, quo navem comitis eminus agnovit, magno impetu grassans, illorsum irruit. Acriter bellatur, sed acrius excipitur. Nam a Lupino quodam primum iaculo confossus, dum a comite, qui navem eius insiluerat, minacie ense persequitur, ipse, proximam navem de suis ad fugiendum saltu appetens, in mare cum pondere ferri demergitur. Sicque iniuriam, quam Deo arroganter intulit, divino iudicio condigna ultione multatur, poenas luendo perpessus. Reliqui vero, dum fugere nituntur, a nostris citato remige persecuti, truncantur. Victores nostri efficiuntur. Si Iordanus interim urbem oppugnasset, profecto facile debellata succubuisset. Sed pater minus provvide sibi interdixerat ne faceret. A maio igitur usque in octobrem obsessione urbi dedita, ipsa multum recalcitrante, plurima infestatio utrimque facta est. Cives vero, christianos plurimos in captione infra urbem habentes, solutos ab urbe eiiciunt; rati nostros sic facile ab urbe recessuros. At, dum nihilominus persistere vident, uxor Benarvet cum filio et melioribus urbis, navibus duabus de nocte per medias naves nostras rapidissimo remige evadentes, sese Notum recipiunt. Reliqui, foedere composito, deditione sese et urbem reddunt: anno Dominicae incarnationis MLXXXV.
III. - Dum ista geruntur, Pisani, qui apud Africam negotiando proficiscebantur, quasdam iniurias passi, exercitu congregato, urbem regiam regis Thumini oppugnantes, usque ad maiorem turrim, qua rex defendebatur, capiunt. Sed quia sua virtute, urbe expugnata, patriam retinere minus sufficientes erant, comiti Siciliensi, quem in talibus sufficientem et praevalidum cognoscebant, eam, si recipere velit, per legatos invitantes, offerunt. Porro ille, quia regi Thumino amicitiam se servaturum dixerat, legalitatem suam servans, in damno illius assentire distulit. Rex vero Thuminus cum certando resistere nequit, pretio pacem mercatus, quam armis minus sufficiebat; pecunia classem finibus suis arcet, promittens etiam, sub ostentantione legis suae, nulla classe fines christiani nominis pervasum ulterius tentare, et quos eiusdem religionis captivos tenebat, coactus est absolvere.
IV. - Dux autem Rogerius apud Apuliam et Calabriam sua sapienter disponens, in omnibus strenue et provide agebat: et, quamvis iuvenili aetate esset, secundum quod agebat, eum non iam iuvenem, sed moribus senem iudicare posses. Militiae assiduus, frequentiam militum amans, colloquio affabilis, muneribus largus, laborique vigiliis indeficiens, ecclesiarum defensor, pauperum et moerentium consolator, suis clypeus, hostibus aculeus, iuste iudicans omnia, excepto quod pietatis affectu obviante, in rigore iustitiae aliquantulum remissior erat. His artibus in se accrescentibus, omnium bonorum favorem brevi obtinuit. Hic Boamundum, fratrem suum, ambitione ducatus a se dissentientem, qui iam urbem, quae Oria dicitur, traditione civium adeptus erat - per quam provinciam Tarentinam et Ydrontinam spe praedae, complicibus undecumque sibi alligatis, infestabat - minus adversum se proficere videns, non quod miles elegantissimus non esset, sed quia sumptus ad id negotii necessaria minus suppeditabant fraterna pietate commotus, arcessito ad se et reconciliato, partem paternae haereditatis contulit, annuens ei ipsam Oriam urbem, quam pervaserat, adiacens sibi Tarentum et Ydrontum sive Gallipolim, cum omnibus appendiciis, et quidquid Gaufredus de Conversano sub ipso habebat cum famulatu eiusdem. Reliquos vero, si qui adversarii erant, sua strenuitate sternebat. Ubi vero minus per se sufficiebat, Siciliensi comite, quasi pro verbere ad alios subiugandos utebatur, cuius virtute plures territi minus resistere praesumebant.
V. - Comes ergo Rogerius, omnes potentiores Siciliae a se debellatos gaudens, et nemine, excepto Chamuto, superstite, ad hoc assidua deliberatione intendit, ut, ipso circumveniendo debellato, omnem sibi de caetero Siciliam subdat. Unde, exercitu admoto, ipso apud Castrum-Iohannis immorante, uxorem eius et liberos apud Agrigentinam urbem obsessum vadit, anno Dominicae incarnationis MLXXXVI, prima die aprilis, quam undique exercitu vallans, diutina oppressione lacessivit: studioque machinamentis ad urbem capiendam apparatis, tandem vicesimaquinta die iulii viribus exhausta, imminentibus hostibus, patuit: uxor Chamuti, cum liberis, comitis inventa est captione. Comes itaque, urbe pro libitu suo potitus, uxorem Chamuti, omni dehonestatione prohibita, suis custodiendam deliberat, sciens Chamutum sibi facilius reconciliari, si eam absque dehonestatione cognoverit a nostris tractari. Urbem itaque pro velle suo ordinans, castello firmissimo munit, vallo girat, turribus et propugnaculis ad defensionem aptat, finitima castra incursionibus lacessens, ad deditionem cogit. Unde et usque ad undecim aevo brevi subiugata sibi alligat, quorum ista sunt nomina: Platanum, Missar, Guastaliella, Sutera, Raselbifar, Mocluse, Naru, Calatenixet, quod, nostra lingua interpretatum, resolvitur Castrum foeminarum, Licata, Remunisse.
VI. - Comes itaque, sibi omnia prospere cedere Dei miseratione cognoscens, adiicit Castrum-Iohannis sibi aut oppressione aut certe astu, aliqua composita confoederatione, sibi applicare. Unde et quodam diluculo cum centum militibus versus Castrum-Iohannis properans, Chamutum, foedere interposito, sibi locutum invitat. Quem diversis verborum circuitionibus attentans, deditione castri et conversione ad Christi baptismatis regenerationem pulsat. Porro ille, cognoscens, experimento de aliis sumpto, comitem ad quodcumque intenderet, fortuna favente, nihil frustra niti, aliquantulum etiam de conversione ad fidem tacito sub pectore inspiratus, clam suos agit, ut, statuto termino, comes, cum suo exercitu ante castrum veniens, ipsum cum omni suppellectili sua ad se transfugientem suscipiat. Timebat enim, ne si in propatulo fieret, quod castrum reddere vel ad fidem catholicam transire niteretur, a suismet perimeretur. Comes tali promissione laetus, apud Agrigentum redit: statuto termino, silenter exercitu conflato, haud procul a Castro-Iohannis, loco inter se praenotato, insidiis occultatur. Chamut, omnibus suis mulibus et equibus superpositis, quasi aliquorsum processurus, urbe digreditur, ex industria super insidias nostrorum incidit, a nostris excipitur. Comperto, Castrum-Iohannis a nostris oppugnatur. Porro cives, tali facto viribus exhausti, terrentur: pro re atque tempore consilium captant. Foedere composito, comiti reconciliantur, castrum deditioni adiicitur. Comes, castrum adeptus, laetus efficitur; nostrae genti ad tuendum fortiores turres consignantur. Chamut, cum uxore et liberis, christianus efficitur, hoc solo conventioni interposito, quod uxor sua, quae sibi quadam consanguinitatis linea coniungebatur, in posterum sibi non interdicetur. Chamut autem, inter suos ulterius commorari vel differens vel diffidens, ne comiti, quasi aliquam fallaciam miscens, suspectus fieret, vel minus crederetur, apud Calabriam, in provincia Melitana a comite terram suis usibus sufficientem expetit. Quod comes sibi libenter annuens, illuc secessit. Sicque postea, longo tempore vivens, ab omni fraude versus nostram gentem sese irreprehensibilem deinceps exhibuit.
VII. - Comes, videns ob propitiationem Dei totam Siciliam. excepta Butera et Noto, suae ditioni subeundo cessisse, ne ingratus tanti beneficii sibi a Deo collati existeret, coepit Deo devotus existere: iusta iudicia amare, iustitiam exequi, veritatem amplecti, ecclesias frequentare cum devotione, sacris hymnis adstare, decimationes omnium redditum suorum sacris ecclesiis attribuere, viduarum et orphanorum, sed et moerentium cum ratione consolator. Ecclesias passim per universam Siciliam fieri imperat; ipse pluribus in locis de suo sumptus, quibus facilius fiant, attribuit. In urbe Agrigentina pontificalibus infulis cathedram sublimat: terris, decimis et diversis copiis, quae pontifici et clero competenter designata sufficiant, haereditaliter chirographis suis dotat, ornamentis et sacri altaris utensilibus ed plenum consignatis. Huic ecclesiae Gerlandum quendam, natione Allobrogum, virum, ut aiunt, magnae charitatis et ecclesiasticis disciplinis eruditum, episcopum ordinans, praefecit. Haud secus apud Mazariam facere addens, omnibus quae rite sufficienter praelato et clericis ad plenum designatis, Stephanum, quendam Rothomagensem, honestae vitae virum, episcopum ordinavit. Apud Syracusam vero idem adiicens Rogerium, decanum ecclesiae Traynensis, honestae eruditionis clericum et boni moris et affabilitatis virum, in Provincia ortum, pontificalibus infulis sublimavit. Traynensibus non minimum de eius amissione dolentibus, quippe cuius doctrina et exemplo ad meliora semper hortabantur, et consilio et eloquentia etiam in ipsis saecularibus negotiis, quasi pro baculo sustentationis, utebantur: nam et, absente episcopo, vices sibi delegatas cum omni prudentia et moderatione exequebatur. Apud Sanctam Euphemiam vero, monachum quendam, natione Britonem, virum religiosum, post abbatem totam ecclesiam prudenti moderamine audiens, ut hunc ecclesiae Cathaniae - si impetrare queat - episcopum ordinet, intendit. Quare et per semetipsum illuc accedens, vix tandem, monachis hoc carere volentibus - ipso etiam prae caeteris amplius reluctante - obtinuit. Sicque solemniter episcopatum concedens, quod nulli episcoporum fecisse cognoscitur, totam urbem sedi suae cum omnibus appendicis suis sub chirographo et testibus haereditaliter possidendam assignavit. Porro ille ecclesiam minus cultam, utpote a faucibus incredulae gentis erutam suscipiens, Marthae iuris studiis primo studiosius inhaerens, brevi, ecclesiam omnibus necessariis provehens, ad Mariae vices cum Martha exequendas transiit: monachorum turbam non modicam sibi coadunans, districtae regulae iugo, verbo et exemplo subesse, ut fidelis pastor coÎgit.
VIII. - Ea tempestate Philippus, rex Francorum, uxorem habens legitimam et praeclari generis, Bertam nomine, ex qua susceperat filium, nomine Ludovicum, cui etiam ab ipsis incunabulis regnum post se habere designaverat, contra ius legitimae coniunctionis exosam habere coepit: et a se contra Canones, libellum repudii conando, repellere, nihil criminis obiecto, execepto quod consanguinitatem falso adnumerare tentabat, nec poterat. Hic legatos suos, apud Siciliam, ad comitem dirigens, filiam eius, nomine Emmam, qluam de prima uxore Iudicta habebat, admodum speciosam puellam, sibi in matrimonium copulandam expetit. Comes vero, fraudis, quam adversus legitimam uxorem agebat, ignarus, cum multis sponsalibus se sibi daturum concessit; statutoque termino, navibus apparatis, eam usque ad Sanctum Egidium cum pluribus thesaurorum exeniis, quo rex se obvium fieri dixerat, maritimo cursu transmittit. Habebat etiam fiduciam in comite eiusdem Provinciae, Raymundo, quod eam regi honeste consignaret: nam et ipse aliam filiam comitis iamdudum duxerat in uxorem. Rex vero, pravorum consilio usus, ad haec nitebatur, ut, thesauris susceptis, comitem de filia non ducendo ludificaret. Porro comes Raymundus, regis fraude comperta, coepit et ipse nihilominus aliam fraudem coniecturare, videlicet ut, puellam dissimulata fraude cum honore suscipiens, alteri probo viro in matrimonium consignaret, ipse vero omnem pecuniam usurparet. Sed prudentes viri, quos comes cum filia miserat, prece pullae pecunia exportata, fraudem quae agebatur comperientes, anchoris extractis, vela ventis committentes, puella cum sororis marito relicta, placida aura sufflante, cum pretiosioribus thesauris ad comitem in Siciliam revertuntur. Comes vero Raymundus, fraude, quam machinabatur, ex parte frustatus, puellam comiti Claromontis legalibus nuptiis copulavit. Sicque sola Dei dispositione solemniter maritata, et pater opprobrio, quod rex machinabatur, et filia inordinata et contra ius, quamvis regali, copulatione liberatur.
IX. - Mihera vero, fÏlius Hugonis Falloc, vir magnae levitatis, sed elegantissimus miles, laeva pro dextera utens, Roberto duce defuncto, in insolentiam prorumpens, vicinos circumquaque se praedis et diversis incursionibus lacessendo appetere coepit. Possidebat enim tunc temporis castra sibi a patre haereditaliter relicta, Catanzarium et Roccam: plus vero armis ambiens, etiam in ipso duce praesumens, castrum, quod Maia dicitur, traditione civium sibi usurpans, irrumpit. Sed suis viribus auxilia addere volens, Boamundi, fratris ducis, qui iam, foedere rupto, adversus fratrem conspiraverat, homo efficitur. Maiam, quam pervaserat, et omnem terram, quam haereditaliter a patre sibi relictam sub duce possidebat, ipso duce renunciato, et sacramentis confoederatus Boamundo, ab ipso recipit.
X. - At Boamundus, ambitione nanciscendarum - pervasione super fratem - urbium avidus, cum Cusentinis secreto de traditione urbis agit, promittens se castellum, quod dux, illis invisum, in eadem urbe firmaverat, si eorum auxilio capere possit, funditus dirutum iri. Qua promissione illi, ad fraudem proclive illecti, Boamundo assentientes, illum infra urbem cum sua virtute suscipiunt: sacramentis sibi confoederantur. Castellum vallantes, oppugnatum vadunt. Quod cum duci in Apuliam, ubi tunc morabatur, nunciatum fuisset, exercitum admovens, illorsum accelerat; avunculumque sibi in auxilium invitans, ut sibi apud Cusentium obvius fieri non differat, mandat. Nam, ut diximus, contra omnes sibi adversantes, illo quasi pro flagello, ad terrendum alios, utebatur. Comes vero, militaribus et peditum copiis apparatis, invitanti se nepoti obvius fieri accelerat. Sed, antequam ab utroque exercitu, ducis videlicet sive comitis, illuc perventum est, castrum, quod oppugnabatur, dum pro posse repugnat, machinamentis appositis, viribus exhaustum, hostibus cessit: funditusque, ut a Boamundo promissum erat, dirutum fit. Porro dux, comitem sibi obvium habens, Rossanam, quae Cusentinis in fraude assentiebat, oppugnans capit, incendio omnia percurrens. Boamundus itaque - ne obsidione infra urbem clauderetur - devitans, Hugonem Claromontis, qui Cusentinos in sua fidelitate retineat, apud Cusentium relinquens, Roccam secessit. Dux vero et comes, putantes eum apud Maiam digressum, illuc praeoccupare volentes, accedunt. Sed cum non ibi esse comperiunt, versus Roccam properantes, loco, qui iucus Calupnii dicitur, tentoria figunt, ubi per internuncios, pace quindecim dierum ab utrisque partibus interposita, apud Sanctam Euphemiam conveniendi et plenius reconciliandi terminum statuunt. Sed Mihera huic termino assensit; non autem Boamundus. Ipse enim, reconciliari differens, iam Tarentum recesserat. Instante itaque die praefixo, Mihera conductum, quo secure accedere vel recedere liceat, expetit. Conceditur. Accedit; Boamundo inconsulto, duci reconciliatur. Maia reddita, duci, cui iure competebat, reconsignatur. Fratres itaque, post biennii dissentionem, consilio utrorumque fidelium reconciliantur. A duce, ut semper viro largissimo, Boamundo Cusentium et Maia conceditur. Sed brevissimo intervallo, quia Boamundus Cusentinis iuraverat castrum ibi se non facturum, et dux idem Barensibus; cambio inter se facto, dux Cusentium recipit, Barum fratri mutua vicissitudine concedit, ut, foedere salvo, quisque in suo iure libera potestate quod volet faciendi utatur. Sicque amicitiam suam testibus et chirographo confirmantes, deinceps indivulsam tenuerunt.
XI. - Mihera ergo, comiti Rogerio et Rodulpho Loretelli sibi infestantibus, diu rebellis, videns offensas suas modum reconciliationis excessisse, ulterius ferre non valens, Adae, filio suo, omnem terram suam assignat, putans eum, auxilio ex parte matris parentum, facilius resitere hostibus, aut certe reconciliari. Ipse vero Beneventum secedens, monachice tonsoratus, habitum induit. Nam neque dux, neque Boamundus, quia vicissim, utrumque foedere rupto, ludificaverat, amici erant: ob quam rem comes et Robertus Loretelli, iam a duce terram eius sibi datam iri expetentes, facilius obtinuerant. Comes vero milites suos, Rodulpho Loretelli ductore, super Adam mittens, diutinis incursionibus aliquanto tempore repugnantem, tandem penuria afficit. Qui, cum videt se ulterius ferre nequire palatium suum et omnes meliores domos nocte, ubi oppugnabatur, incendio destruens, castro relicto, recessit anno Verbi incarnati MLXXXVIII. Comes vero et Rodulphus Loretelli, terram eius - a duce ut concessa erat - inter se dividentes, deinceps utpote sua sorte sunt.
XII. - Igitur comes Rogerius, omni Sicilia adversum se - foedere composito - sedata, excepto quod Notenses, quo uxor Benarvet cum filio transfugerat, et Buterenses adhuc pro posse incassum recalcitrabant, exercitu admoto, Buterum obsessum vadit, anno Dominicae incarnationis MLXXXVIII, inchoante aprili. Prudenterque armata manu, hosuliter undique vallans, aliquanto tempore inclusos diversis calamitatibus afflixit.
XIII. - Sed dum, machinamentis ad castrum affligendum apparatis, attentius insudaret, legatus papae Urbani, cum literis ab ipso sigillatis adveniens, nunciat eundem apostolicum virum Siciliam intrasse, eique, ut apud Traynam sibi locutum occurrat, mandare, eum, longo itinere fatigatum - a Terracina enim digrediens, adveniebat - prae lassitudine corporis et montuosis saltibus adhuc interpositi itineris progredi nolle. Comes vero, quid potissimum ageret sollicitus - nam sedem belli deserere damnosum ducebat - papae vero, qui a tanto intervallo locorum ad se veniebat, non occurrere, modico itineris interposito, indignum, ut catholicus vir, aestimabat. Tandem consilio - vir prudens - accepto, agit ut neque sedem belli deserat, neque apostolico non occurrendo inobediens existat. Exercitu nempe fidelibus suis - prudentibus viris et talibus negotiis peritis - delegato, hostes infestare instruit; ipse, cum paucis, se invitanti apostolico obvius apud Traynam occurrit, laetique ad invicem, alter ab altero cum summa veneratione excipitur. Hic ab illo apostolica benedictione sub vice Mariae, illo ab isto in his, quae corpori necessaria erant, obsequiis Marthae, in crastinumque summo diluculo convenientes, agunt ad invicem de negotio, quod apostolicum accessisse compulerat. Nam idem apostolicus ante paucos menses Alexium, imperatorem Constantinopolitanum, per Nicolaum, abbatem Criptae-ferratae, et Rogerium diaconum conveniens paterna increpatione submonuerat, quod christianis latinis, qui in sua provincia morabantur, azymo immolari interdixerat, praecipiens in sacrificiis, more Graecorum, fermentato uti, quod nostra religio omnino non habet. Imperator vero, increpationem eius humiliter suscipiens, invitat eum per eosdem legatos chartulis, aureis literis scriptis, ut, veniens cum eruditis catholice viris latinis Constantinopolim, concilio congregato, disputatio fieret inter Graecos et Latinos, ut communi definitione in ecclesia Dei illud schisma scinderetur, quod Graeci fermentato, Latini vero azymo immolabant, unaque ecclesia Dei unum morem teneret, dicens se libenter catholicae discussioni assentire, et quod authenticis sententiis, praesentibus Graecis et Latinis, assentiri definiretur, sive azymo, sive fermentato immolandum esset, se deinceps observare velle. Terminum etiam, quo papa accedere deberet, statuit: anni videlicet et dimidii. Comes vero, ut tantum schisma ab ecclesia Dei amputaretur, eundi consilium dedit. Sed impedientibus inimicis sanctae Dei Ecclesiae, qui Romae sibi infesti persistebant, iter prohibitum est. Comes itaque papam, pluribus donariis honoratum, a se dimisit. Ipse vero Buterum rediens, hostibus infestus, tandem ad deditionem coegit. Sicque castro potitus, pro libitu suo disponit, potentioresque in Calabriam mansuros mittit, ne sibi, ibidem manentes, aliquam fraudem machinantes, commotionem facerent.
XIV. - Anno igitur incarnati Salvatoris MLXXXIX comes Rogerius, uxore Eremburga, filia Guillelmi, comitis Mortonensis, defuncta, aliam duxit: Adelaydem nomine, neptem Bonifacii, famosissimi Italorum marchionis - filiam videlicet fratris eius - iuvenculam honestae admodum faciei; duasque sorores eiusdem puellae duobus filiis suis, Gaufredo videlicet, et Iordano, in matrimonium copulavit. Sed Gaufredus, antequam nubiles annos attigisset, -quod dolor est dicere! - morbo prohibente, minime eam cognovit. Iordanus autem solemnibus nuptiis duxit.
XV. - Porro Notenses, videntes omnem Siciliam sub comite curvatam, seseque ulterius incassum resistere, scientes frustra niti ad extremum, nil, nisi odium fatigando quaerere, extremae dementiae esse, consilio inter se habito, comiti reconciliari utile ducunt. Denique de se ipsis legatos eligentes, ad comitem dirigunt, qui apud Melitum, ubi tunc comes morabatur, accedentes, pacem faciunt; anno Dominicae incarnationis MXC, februario mense. Comes itaque censum duorum annorum illis condonans, Iordanum, filium suum, cui etiam terram et uxorem dederat, ut urbem, ipsis dedentibus, recipiat, cum ipsis mittit: qui, a patre edoctus, urbe suscepta, castello munit, proque libitu suo in patris fidelitate disponit. Uxor autem Benarvet cum filio in Africam transfugit. Sedata itaque omni Sicilia, comes Rogerius, collati sibi a Deo beneficii non ingratus existens, omnimode, secundum quod mundiales curae, quibus occupabatur, permittebant, Deo coepit sese devotum existere; et quanto ampliori honore terreno se a Deo provectum cognoscebat, tanto ampliori studio agebat, ut in perfectae humilitatis statu persistens, gressum mentis figat. Militibus itaque suis, quorum auxilio tanti honoris culmen adeptus fuerat, gratias cum omni mansuetudine referens, quibusdam terris et largis possessionibus, quibusdam vero aliis diversis praemis, laboris sui sudores recompensat.
XVI. - Sic itaque omni Sicilia pro libitu suo sapienter composita, comes, militaribus exercitationibus assuetus, quietis impatiens, laboris appetens, lucris inhians, corpus ab assuetis exercitiis minime desuescere passus est; sed quae transmarina regna prima potissimum sibi subiuganda attento animo iugi meditatione tractat. Unde et Melitam insulam a referentibus viciniorem caeteris sibi cognoscens, classem, qua eam attentet, accelerare imperat; militibus suis, ut se ad id exercitii appetent, praecipiendo denuntiat. Dum ista geruntur, Mainerius de Gerentia a comite, ut sibi locutum veniat, invitatus, accedere differt, cum arrogatione, praesente adhuc legato comitis, respondens, se numquam ipsum, nisi ut damnum, si possit, inferat, visum velle. Quod - referente legato, qui missus fuerat - comes audiens, plurimum indignatus, festinus mari transmeato, a Sicilia in Calabriam venit: Petrum Mortonensem, cui vices suas plurimum commiserat exequendas, ut per Siciliam exercitum commovens post se acceleret, mittit. Qui prudenter iniuncta perficiens, infra octo dies ab omni Sicilia copioso exercitu congregato, mense maii ad comitem adduxit. Sicque comes versus Gerentiam accelerans, castrum terribili obsidione vallavit. Qua de re Mainerius territus, se stulte et fecisse et locutum fuisse cognoscens, supplex ad misericordiam comitis venit: equos, mulos, thesauros et omnia, quae habebat, veniam petens, in eius dispositione ponit. Comes super iis, quae fecerat, eum poenitere videns, ut semper pii cordis, omnia condonavit, excepto quod - quasi pro disciplina potiusquam ambitione - mille aureos solidos de suo accepit, ut eum a tali praesumptione ulterius coÎrceat. Sicque per ardua adiacentium montium inde digrediens, Cusentium venit. Et, quia incolae provinciae illius duci recalcitrabant, triduo vineta et oliveta eorum extirpans, inde Aratam secessit, ubi cum suis consilium captans, exercitum brevi tempore solvit, praecipiens ut unusquisque se ad expeditionem versus Melitam domi aptatum recedat, termino tantum quindecim dierum interposito, quo sibi apud Resacrambam - illuc enim classem suam convenire fecerat - obvii fiant. Portus autem iam dictus natura a caeteris differt, ita ut, si quis experientiae causa cannam vel aliquid concavum cubito uno accipiens a ripa in mari terrae tenus palmo tantummodo profunditatis figat, tantae longitudinis, ut desuper undas concava summitas, quantum volet, attingat, tum mare salsissimum sit, dulcissimas et potabiles aquas per concavitatem in altum ebullire videas. Hic die terminato, ab omni Sicilia et Calabria plurimo exercitu iulio mense conflato, quodam vespere comes naves ingredi accelerat. Porro Iiordanus, filius comitis, dum classis aptatur, semper suspicans erat, comitem quidem versus Melitam non iturum, sed sibi, ut ipse exercitum illorsum conduceret, commissurum. Comes autem in ipso ingressu navium arcessito imperat ut cum designatis, quos sibi placuerit, Siciliam procuratum remaneat; urbem nullam vel castrum ingredi, donec ipse a Melita revertatur, praesumat; sed in tentoriis habitans, ubicumque per Siciliam ad succurrendum, si necesse sit, paratus, eius ingressum sustineat. Porro ille aliter quam ratus erat, patrem praecipientem audiens, totus admiratione attonitus fit, patremque ab iis, quae dicebat, dehortari nisus, cum lacrimis proclamat dignum potius - si patri placeat - esse se iuvenem tanto labori ascribi, patrem iam, quasi emeriti stipendii virum, a laboribus plurimum passum corpus recreando, quietis oblectamentis uti: minus damnosum si ipse, minoris pretii iuvenis, in tanto discrimine pereat, quam vir tantae auctoritatis tantive consilii. Comes vero ad verba filii indignatus, eum, quamplurimum conviciatum in audientia omnium, retulit se numquam vel filium, vel aliquem quo ipse primus esse non audeat, missurum, et sicut primus esse volebat in possidendis vel distribuendis, ita ergo conveniens esse ut prior fieret in acquirendis. Sic pluribus remanentibus pietate abeuntis, deinde lacrimantibus, comes, naves ingressus, buccinis ex eius edicto concrepantibus et diversi generis musicae artis pluribus - ut quisque doctus erat - instrumentis modulantibus, anchoris extractis, vela ventis plurimo apparatu committunt: auraque prospera suffragante, secundo die applicant apud Melitam. Navis vero comitis, caeteras velocitate praecedens, ut primum terram attigit, comes, navi digressus, cum tredecim tantum militibus equos ascendens, plurimam incolarum multitudinem, quae, ut impediret, ad ripam obviam fuerat, aggrediens, multos sternit, reliquos fugat, extremos quosque caedendo per longum insequitur. Vespere autem ab insequendo regrediens, in litore maris cum omni exercitu suo illa nocte hospitium sumpsit. Crastino vero illucescente, proprius urbem accedens, obsidione vallavit; circumquaque per insulam suos praedatum mittit. Porro gaytus, qui urbi et insulae principabatur, caeterique cives, bellicis exercitationibus minus assueti, praesentia hostium deterriti, pacem libere ad colloquium cum comite accedendi expetunt: quo a comite concesso, ad tentorium comitis sibi locutum, ut pacem faciant, accedunt. Diversisque circumlocutionibus usi, tandem cum calliditatem principis minus se fallere posse perpendunt, pro libitu comitis primo captivos christianos, quorum plurimam multitudinem infra urbem tenebant, reddunt, et equos et mulos et arma omnia, quae habebant, cum infinita pecunia comiti offerunt. Datam unoquoque anno persolvendo determinantes, urbem comiti se serviendam promittunt: sicque more legis suae, sacramentis datis, comiti confoederati sunt. Videntes autem captivos christianos, ab urbe progredientes, prae gaudio suae insperatae liberationis ab imo quoque cordis lacrimis profundi, ligno vel calamis, prout quisque primo inveniebant, compositas cruces in dexteris ferentes, Kyrie eleyson proclamando, ad pedes comitis provolvi, nostri vero ad talem intuitum pietatis affectu lacrimoso rore perfunduntur. Comes ergo, taliter urbe sibi confoederata, captivos, asportet, per naves ordinans, reditum cum magno timore, prae nimio pondere captivorum, ut submersionem veritus, accelerat. Sed dextera Dei, ut credimus, ex eventu patuit: naves per undas sublevans, cubitu uno liberiores super mare ferebat, quam in aditu suo cum eas minus onus gravabat. At cum mare sic reditum accelerat, eminus insulam, quae Golsa dicitur, intuens, illorsum, ut debellet, vela dirigi imperat. Quo applicans, praedis aggrediens, devastat: sicque secum foedus inire cognoscens, suae ditioni assignat. Undique impune per aequora vela dirigens, Siciliam reversus, desiderantibus se fidelibus suis plurima praeda onustus repraesentat. Captivos autem, quos captione erutos secum reduxerat, omnes convocans, liberos facit, offerens eis, si secum in Sicilia remanere velint, villam unam suis sumptibus, loco, quo eligerent, construere debere et de se suis sumptibus necessaria ad lucrandum subministrare; villam etiam eandem francam - idest liberam villam, eo quod omni vectigali vel servili exactione libera in perpetuum foret - subtitulare, sed et illis desiderantibus proprios agros amicosque videre, liberam facultatem abeundi quo vellent concessit, per totam terram suam necessaria et absque pretio Phari transitum tribuens. Porro ipsi cum gaudio Deo et comiti de sua liberatione gratias conferentes, quisque in loca sua, recedunt, per diversa regnorum spatia, prout nationis erant, nomen comitis magnificando dilatantes.
XVII. - Anno ergo MXCI Rogerius dux, contra Cusentinos diu rebelles indignatus, exercitu ab omni Apulia coadunato, fratre Boamundo secum accepto, ipsos mense maio obsessum ire disponens, avunculum comitem a Sicilia, ut, sibi auxilium ferendo, illuc occurrere non differat, invitat. Ille, amore nepotis, ab omni Sicilia multa Saracenorum millia excitans, sed et militum copias conducens, quo invitabatur haud segniter accelerat. Cusentini, hostes adversum se accelerare audientes, seipsos vallo et muris muniunt, arma et quae defensioni necessaria erant, aptant, sumptus naturae necessarios infra urbem comportant, defendere, potius quam succumbere, invicem cohortantur. Dux vero et comes sese invicem apud Cusentium obviantes, urbem undique vallant. Dux planiciem obsidione occupat; comes montana conscendens, quo maior labor et hostis infestior imminebat, castris suorum urbem girare imperat. Cusentinis itaque ex consilio et edicto principis vallo et sepibus undique clausis, ingrediendi vel egrediendi vel quidlibet introducendi facultate sublata, plurimum deterrentur. Sic iugis decertatio, certamen assiduum. Sed Cusentinis maior spes defensionis in fundibulis et sagittis erat: proprius accedere, ut ense tenus cum nostris decertarent, periculosum ducebant. Porro comes interdum ad deditionem hostes mulcendo blandiri, frequentius interminando deterrere, suos instare, hortari, omnia circumire, nil intentatum relinquere, quae facienda erant prior adesse, ad certamen suos praecedere, in recedendo subsequi, omnia prudenti ordinatione providere studebat, exemplo sui - ad quae facienda erant - omnes vigilantiores reddens. Cusentini itaque, constantiam comitis iampridem cognoscentes et hostes a finibus suis spe arcendi decidentes, consilio inter se habito, urbis deditionem, si forte de offensione suae rebellionis veniam a duce et comite mereantur, aptare student. Primo quod comitem prudentioris consilii virura esse sciebant, et cuius ordinatione omnia regebantur, conventiones, se suumque consilium supplices ei committunt, sine ipso nihil acturi a quo sciebant, postquam promitteret, sine fraude vel sui detrimento, ubi vitari posset, sibi consilium dari. Ille vero eorum verba, ut semper pius et pacis amator, suscipiens, ita prudenter rem ordinavit, ut et dux pro libitu suo urbe potiretur et Cusentini ducis gratia reconciliari non fraudarentur. Dux, avunculi sui consilio et strenuitate, urbe potitus, antequam expeditio solvatur, arte coementaria castrum ad urbem a tali praesumptione ulterius prohibenda, in altiori urbis iugo firmat; comiti autem pro recompensatione servitii sibi exhibiti, medietatem Cusentiae urbis assignat. Sicque expeditione mense iulio soluta, dux in Apuliam, comes vero in Siciliam, digrediuntur. Comes autem in sua parte castrum firmat; urbemque, cum iam communis esset, ita ordinat, ut plus ex medietate postmodum duci perveniret, quam primo cum sine comparticipe totius urbis redditus possideret.
XVIII. - His itaque peractis, quia per successionem temporum ea, quae gesta sunt vel acciderunt, prout fuerunt, nos scripturos repromisimus, ordo temporis damnosum dolorem Siciliae et Calabriae nos, quin huic libro inseramus, praetergredi vetat; quamvis pluribus in praesentia sui hoc idem ad memoriam revocare, onerosum, quasi dolorem renovando, videatur. Nam sunt nonnulli, qui prae nimio affectu, quem erga ipsum, de quo sermo fit, habuerunt, ut, si in eorum praesentia quod accidit recitatur, a lacrimis minime se possunt continere, ac si recens sit quod narratur. Iordanus enim, filius comitis, propter strenuitatem suam omnibus amabilis, quem plures - quia iam Gaufredum, quod dolorem non minuit, morbus elephantinus pervaserat - comitis haeredem futurum suspicabantur - nam neque alium masculum habebat -, apud Syracusam, sui iuris urbem, febre synocho percussus est. Quod cum patri nuntiatum fuisset, illorsum praevenire mortem accelerat, sed, morbo ingravescente, ultima determinatio vitae Iordani patre velocior fuit. Comes autem urbem ingressus, ut funus filii conspexit, intolerabili dolore corripitur; omnesque, qui cum ipso advenerant, doloris participes facti, lacrimoso planctu rapiuntur; pluresque patris dolor, quam Iordani mors, ad lacrimas pertrahebat. Urbs tota lacrimoso ululatu ventilatur, in tantum, ut ipsos Saracenos, nostro generi invisos, non quidem ex amore, sed ex moerore quo nostros affici videbant, pietatis affectus pervadens, ad lacrimas usque pertraheret. Comes itaque, funus decenter ordinans, Traynam corpus, ad porticum sancti Nicolai, solemniter humandum deducit, multa beneficia eidem ecclesiae, sed ed aliis, pro redemptione animae eius conferens: anno Domini incarnationis MXCII. Porro cives urbis Pentargae, quae iuris Iordani hactenus fuerat, mortem Iordani, quem plurimum pertimescebant, audientes, casso gaudio rapiuntur atque, in insolentiam prorumpentes, iugum nostrae gentis rebellando a se excutere frustra nituntur. Nam comes, filio humato, nil remoratus, cum sola familia sua illos obsessum vadit, expeditionem ab omni Sicilia se illuc subsequi imperans. Sicque vi superans, illos, qui tam inepti consilii auctores fuerant, suspensos extinxit; reliquos tormentis diversis afficiens, urbis stultitiam sedavit.
XIX. - Patre orbo, gravi morbo sic sublato filio, Ne doleret, quod careret haereditali gaudio, Ditat prole, quasi flore superna provisio. Impraegnatur ac gravatur, matris gaudens uterus Intumescit: infans crescit naturae successibus. Orat pater, sed et mater, Deum, ut sit masculus. Implet vota forma tota, dum semen coagulat. Fit natura iam secura infra matris viscera! Nonus mensis spe suspensis, sic partus accelerat. Infans prodit; nullus odit: fit cunctis laetitia. Obstetrices sunt felices ad maris inditia. Nuntiatus puer natus nova praestat gaudia! Mater audit, unde plaudit, fit doloris nescia; Festinatur: nuntiatur haec patri laetitia ! Qui congaudens atque plaudens, thura precum coelitus Supplex litat atque ditat legatum muneribus Plura iubet, prout lubet, largiri pauperibus. Dolor mortis, gravis, fortis, iam sublati filii Sit lenitus et oblitus spe nascentis gaudii. Simon, fonte pictus fronte inunctione chrismatis, Haeredatur: solidatur dux futurus siculus. Calabrenses suos enses sibi optant adici Pater totum implet votum, dum concedit fieri.
XX. - Porro dux Rogerius, uxorem habens praeclarae nobilitatis, neptem videlicet Francorum regis Philippi, filiam Flandrensium marchionis Roberti, quem Frisium appellabant, Adalam nomine, de qua duarum sobolum pater existebat, apud Melfam, Apuliae urbem, febre correptus, graviter torquebatur, anno Verbi incarnati MXCIII. Morbo itaque ingravescente, iam paene vitalibus interclusis, cum ipsis in partibus peritissimi medici attestantur, sic natura contra usum attonita oberrabat, ut ab ipsis medicis nec pulsu, nec urina, sed neque aliis prognosticorum indiciis infirmitatis determinatio posset comprehendi. Qua de re cum de ipso etiam ab ipsis medicis desperari videretur, fama, quasi iam obiisset, totam Apuliam sed et Calabriam turbavit. Ea tempestate Boamundus apud Calabriam morabatur. Qui, cum fratrem, fama referente, iam obisse audisset, credulus, castra, quae iuris fratris fuerant, irrumpens, sacramentis sibi confoederare persuadet: ita tamen discernens, ut, si frater, quod se nolle protestabatur, iam obiisset, salva fidelitate legalium haeredum suorum, videlicet fratris, sibi, quasi fideli eorundem haeredum patruo, usque ad intelligibilem aetatem, qua ipsi legitime terram regere cognoscerent, fideles persisterent. Comes autem Rogerius, eum talia facere audiens, indignatione permotus, quod talia se inconsulto facere praesumpserit, veritus etiam, quamvis hanc fidelitatem honeste discernens susciperet, pictis verbis fraudem occultans, in posterum contra nepotes, ambitione captus, aliquid fraudis machinaretur, a suis insequi praecipiens, a tota Calabria arcet.
XXI. - Plures etiam, audita fama mortis ducis, in insolentiam prorumpentes, de iis quae duci competebant, distrahendo, sibi usurpare moliebantur. Unde et Guillelmus de Grantemanil, summa cupiditate correptus, in insolentiam proclivis declinans, Rossanam, Calabriae urbem, pervadens intrat: dicens sibi iure competere, ut qui sororem ducis, filiam videlicet Guiscardi, Mabiliam nomine, uxorem habebat, haereditatis quoque particeps fieret. Sic quae ducis fuerant, propter imbecillitatem haeredum, quisque quantae fidei erga ipsos haeredes fieret ostentans, sibi distrahendo usurpabat. Sed natura, quae iam diu peregrina oberraverat, in sui iuris proprietatem reversa, contra spem medicorum convalere incipit. Sicque sanitate diatim excrescente, ad integrum pristinae restitutus est sanitati. Quod Boamundus audiens, magna mentis alacritate Melfi, ubi fratrem esse sciebat, de eius sanitatis recuperatione congavisurus occurrit, castra, quae sibi confoederaverat, reddens; quae fecerat, non iam dolose fecisse ostendit. Porro Guillelmus de Grantemanil, turpi illectus avaritia, nec de domini sui recuperatione sanitatis congavisurus, nec, ut urbem, quam pervaserat, reddat, accedere curavit, sed impudenti fronte fraudem ostentans, eandem urbem pro posse muniens, contra ipsum ducem, si forte impugnare attentaret, armavit. Comes autem Rogerius, super hac re plurimum indignatus, tamen, ut sapiens vir - quia neptis maritus erat - legato ad ipsum misso, ad reconciliationem contra dominum suum urbem reddendo hortatur. At, dum blandimentis minus praevalet, in iram totus prorumpens, iurat se et urbem, quam nequiter pervaserat, ablaturum, et omnia, quae ex licentia ducis ante tenuerat, exhaeredato sublaturum.
XXII. - Sicque potius ipse ducem ad expeditionem super Guillelmum urgens, quam ipse a duce ad iniuriam ulciscendam submoveretur, exercitu admoto, ab utrisque Castri-villam obsessum itur, anno incarnati Salvatoris MXCIIII. Hoc autem operimentum fraudis suae Guillelmus sibi opponebat, quod, cum ab urbicolis primo infra urbem susceptus est, illis improvisa determinatione iureiurando firmaverat, se numquam alicui urbem redditurum, excepto Lodovisio, filio ducis, et hoc quia parvulus erat, post decem annos futuros fidelitatem, quam duci iuraverat, solvere minoris offensae vel opprobrii ducens, quam quod periuris et fraudatoribus iuraverat. Sic avara ambitio, sed et uxoris prava persuasio, mentem iuvenis, a bono honestoque discedendo, proclive coecatam sibi illexerat. Dux ab omni Apulia equitum peditumque copiis, fratre Boamundo sibi in auxilium cum Ydrontinis et Tarentinis et reliquis, qui sui iuris erant, assumptis, Vallem Gratensem, versus Castri-villam occupat. Comes vero multa millia Saracenorum a Sicilia et Calabria conducens, equitum quoque sive peditum Christianorum copias illorsum nepoti occurrere accelerans non relaxat. Porro Guillelmus de Grantemanil, auctoritatis viros adversum se conspirasse et obsidionem sibi imminere cognoscens, sese ad defendendum pro posse aptat. Dumque sibi auxilia undecumque conducere nititur, quamvis mos sit iuvenibus talibus exercitiis, causa militaris laudis, sed et quaestus libenter interesse, tam iram comitis quam ducis veriti, minime sibi, cum multa promitteret, associari praesumebant, maxime quia fortunam sibi adversam, propter quod culpa in ipsum cum aliqua inhonestate retorquebatur, praenotantes metuebant. Dux autem in valle Gratensi comitem, dum veniat, sustinet; castrum, quod Sancti Marci dicitur, usque properans, deditione civium tali pactione firmata, suscipit, ut in perpetuum - dum in vita comes fuerit illud - Guillelmo non reddant. Inde Rossanam usque pertransiens, quia Guillelmus filios potentiorum civium sibi obsides adduxerat, minus sibi assentientes offendit. Sed quia ipse dux iam ante annum, contra voluntatem Graecorum, qui eidem urbi maxima ex parte principabantur, graeco archiepiscopo eiusdem sedis defuncto, successorem latinum eligendo subrogaverat, sed necdum consacratione firmatus erat, electione latini frustrata, dum a duce conceditur ut de sua gente archiepiscopum sibi Graeci pro libitu eligant, favorem illorum adeptus, urbem quoque illorum deditione obtinuit. Sed castrum oppugnans, fidelibus Guillelmi renitentibus, minime praevaluit. Porro comes cum exercitu veniens, de duce, qui iam tantum profecerat, gavisus, iuxta castrum Tarsae, super fluvium, qui a Sancto Marco defluit - quo iam dux tentoria sua: fixerat - castrametatus est. Hic Guillelmus, a comite invitatus, ut securus ad colloquium veniat, accessit. Multisque circumventionibus usus, dum et fraudem suam operiret et quae pervaserat retinetur, rursus, sapientum verbis obviantibus, minus honeste praevalet. Consilio comitis persuaserat, quod duci restituit. Dux autem, ius suum expetendo, Guillelmum exequens reconciliari sibi, ut, iudicio comitis caeterorumque prudentum, qui interant, virorum, ius teneat, quod sibi tandiu iniurius extiterat, sacramento et fide promissa obtestatur. Qui, sui reatus conscius et iudicio praegravari timens, dum renuit, licentia abeundi accepta, Castri-villam impune redit. Quem dux et comes in crastinum cum omni exercitu subsequenti castrum obsidione vallant, sicque undique ligno et armatorum copiis sepiendo cingentes, ut nulla ex parte aditus ingrediendi, vel aliquid introducendi, Castri-villensibus pateret. Sed infra muros modicum victus habentes, dum per tres hebdomadas, imminente hoste, premuntur, exhaustisque quae ad victum habebant, Guillelmus, quod ut faceret primo expetebatur, ut si susciperetur expetens, se ius ducis tenere repromittit. Ad quod exequendum, dum fideiussores ad placitum ducis non habet, castra quae de ipso habebat, pro plegio ponit. Duci, in sua virtute usque ad determinatum diem, quo ius teneatur deliberatum, per manum comitis securus factus, quod ius exequi praevaleat, castra sua sibi reddantur. Instante itaque termino iuris tenendi, loco determinato convenientes, querimonias suas adversus Guillelmum exponit. Sed ille modicum iuris habens, dum minus rhetorice argumentatur, iudicio his, quae sub duce habebat, privatur. At, dum iudicio contradicere molitur, minus facultatis vel iuris habens, terris privatus, cum uxore ad imperatorem Constantinopolitanum transivit; ubi aliquantisper commoratus, tandem, cum multa pecunia rediens, duci, ut pio et misericordi viro, reconciliatus, terram, quam amiserat, excepto castro Sancti Marci, recipit.
XXIII. - Cum autem inter Urbanum apostolicum et Henricum, Theutonicorum imperatorem, dissentiones efferbuissent, quibusdam controversiis inter Corradum, eiusdem Henrici filium, ac patrem - quod seriatim longum est enarrare - insurgentibus, Corradus, irato animo, a patre discedens, ad apostolicum et Mathildem marchisam, quae ei ex fidelitate adhaerebat, se contulit, eorum auxilio plurimum per Italiam rebellis existens. At cum iuvenis et sine uxore esset, et sumptibus ad id, quod coeperat, necessariis minus abundaret, consilio apostolici et praefatae marchisae Mathildis per Corradum comitem, quem ad id legationis peragendum direxerunt, filiam Siculorum Calabrensiumve comitis sibi in matrimonium concedendam expetit. Apostolicus etiam literas suas comiti, ut sibi familiari et amico, ad hoc idem dirigens, ad concedendum hortatur, dicens sibi magno honori et proficuo futurum, si filia filio regis futuro sponso iungatur, et iuvenis, sanctae Romanae Ecclesiae fidelitate adhaerens, sed sumptibus, quibus contra patrem, qui eum iniuste oppugnabat, minus sufficiens, quos pater cum filio daret, viribus victus ad debellandos inimicos sanctae Dei Ecclesiae praevaleret. Comes autem, hac legatione percepta et suasoriis literis apostolici viri perlectis, usus consilio fidelium suorum et maxime Roberti, Traynensis episcopi, per quem omnem convenientiam Corradi exquirit - nam italus erat et illarum partium gnarus - quod expetebatur, concedit, et ab utrisque partibus exequendum sacramentis firmare fecit. Nuptiarum itaque die determinato Corradus comes, a comite Rogerio pluribus munificentiis honoratus, reditum, unde venerat, accelerat; anhelumque de relatione legationis, dominum, nuptias concessas accelerans denunciat, plurimum laetificat. Porro comes Rogerius, apparatis iis quae ad id officii congruebant, plurima classe per episcopum Traynensem et alios barones suos filiam, multis thesaurorum exeniis ditatam, Pisam usque conducere fecit: ubi filius regis obvius cum omni honorificentia suscipiens, authentice dispensata solemnes nuptias celebravit, anno Verbi incarnati MXCV.
XXIV. -Porro dux Rogerius, adhuc iuvenis et nil malae suspicionis adversus aliquem habens, sed ex sui cordis puritate alionum mentes diiudicans, Longobardos aeque ut Normannos - quia ex partae matris ex eorum gente erat - sibi fideles credens et eorum genus nostrae gentis invisum minus discernens, castra sua tuenda eis haud secus ac Normannis delegabat. Unde accidit ut, cum apud Malfam, minus sibi prospiciendo, idem faceret, Malfetani urbe et castris, quae Guiscardus ad perfidiam eorum comprimendam ibidem fecerat, pro libitu suo utentes, liberam facultatem fraudis suae exercendae nacti, iugum gentis nostrae et ducis, quia moris nostri executor erat, a se excutere, nec tributum et servitium statutum persolvere, sed et ipsi duci ad eandem urbem accedendi, omnibus fidelibus suis exclusis, aditum arroganter denegarent. Dux autem, videns tantum damnum sibi illatum, de credulitate, quam erga eos habuerat, sero poenitens, a comite et caeteris fidelibus suis consilium subiugandi eos requirit. Sicque avunculo comiti, ut sibi attentissime succurrat, medietatem urbis sibi, si subiugare possent, concedens, ab omni Apulia et Calabria navali et equestri exercitu admoto, peditum etiam copiis certatim accelerat, anno incarnationis Domini MXCVI. Urbem itaque a procintu maris navibus cingentes, per praecipitia circumadiacentium montium equitum et peditum copias prudenter ex consilio et opere comitis ordinantes, undique obsidione vallant. Sic itaque urbem opprimendo, profecto, ut credimus, obtinuissent, nisi infortunium tale, quale subtitulando annotabimus, intercessisset. Boamundus namque, ducis auxilio simulato, et ab ipso submonitus, adveniens, plus fratri ad damnum quam ad proficuum, non tamen, ut credimus, ex industria factus est. Ipso anno, ex edictu Urbani papae expeditio versus Ierusalem ab undique terrarum ferventissima erat. Boamundus autem, qui iam dudum cum Guiscardo patre Romaniam pervaserat et semper eam sibi subiugare cupiens erat, videns plurimam multitudinem per Apuliam, (sed sine principe), illorsum accelerare, princeps exercitus, sibi eos alligando, fieri volens, signum eiusdem expeditionis, crucem videlicet, vestibus suis apponit. Porro iuventus bellica totius exercitus, tam ducis, quam comitis, novarum rerum, ut in tali aetate assolet, appetens, visa cruce Boamundi et ab ipso submoniti ad id faciendum, certatim concurrunt. Sicque, crucibus sumptis, fines christiani nominis ulterius non attentare, donec paganorum fines pervadant, absque cunctatione voto obligantur. Dux autem et comes, exercitum suum maxima ex parte sibi taliter defecisse videntes, tristes expeditionem solvunt: sicque urbs, pene usque ad deditionem vexata, tali infortunio liberatur. Boamundus mare transiit: dux in Apuliam secedit; comes Siciliam revertitur. Urbs obsessione gaudens liberatur.
XXV. - Colomanus autem, rex Ungarorum, audiens famam Siculorum gloriosi comitis Rogerii, legatos dirigens, filiam suam in matrimonium concedi expostulat. Ille vero, quamvis honesti viri, qui ad hoc venerant, essent, tamen illos honeste a se dimittens, de suis etiam, ne fallatur, cum ipsis dirigens remandat, ut, si executum quod coeperat velit, alicuius auctoritatis gradus vel ordinis personas, quibus facilius credatur, ad id confirmandum mittat. Qui, anhelus exequi, Arduinum, Ioviensem episcopum, et Thomam comitem idem expostulatum mittit. Comes autem eos honeste accipiens, secum detinuit, et, de suis honestos et callidos viros apud Pannoniam mittens, in eorum praesentia a potentioribus regionis illius exequenda postulabatur iuramento firmare exigit. Quod rex libenter annuens per suum ducem, nomine Alivum, et reliquos non minoris dignitatis viros, omnia, quaemandaverat exequenda iuramento firmavit. Sicque legatos comitis, ut pactum confirmatum renuncient, munificatos a se dimittit. Comes autem, relatione suorum accepta, haud longe secus et ipsos legatos regis a se dimittens, pluribus honoribus ampliavit: regi terminum quo sibi filiam suam mittat, statuit. Anno itaque Domini incarnationis MXCVII, apparatis quae necessaria erant, mense maio, cum trecentis militibus usque Thermas conducere facit, Henricum, Leocastrensem episcopum, et quosdam de fidelibus suis, abinde maritimo cursu cum puella usque ad Panormum praecedere faciens, ubi, navibus apparatis, puellam cum multis sponsalibus intromittentes, velis vento commissis, prospera aura flante, per aequora feruntur, usque dum in portum Albae, qui iuris regis Ungarorum est, impune applicant. Hic Vincurius, comes Bellegratae, missus cum quinque millibus armatorum, obvius fuit, eamque cum his, qui cum ipsa advenerant, decenter excipiens, usque ad regem perduxit. Per totam Pannoniam nuptiae regis praeconizantur. Undique cum exeniis concurritur. Et cum semper frequens et numerosa manus ex more cum rege fit, innumerabilem turbam plus solito rumor nuptiarum, et novae reginae videndae appetitus, conflavit. Die determinato, praesentibus archiepiscopis et episcopis et diversis ordinibus, dos puellae regali more in publico protestatur, rex et regina catholice pariter desponsantur, solemnesque nuptiae in tentoriis et ex virentibus ramis tabernaculis factis celebrantur. Nam nullae domus tantae multitudini sufficiebant. Nuptiis itaque regali more expletis, rex episcopum Leocastrensem, et qui cum ipso reversuri venerant, aliquantisper secum commorari faciens, ut videt de regressione festinos, regaliter munificatos a se dimisit. Illi ad portum venientes, maritimo cursu regredi accelerant. Iamque nostrae gentis fines appropinquantes, cum terram eminus cospiciunt, navicula, in qua episcopus erat, sociis armis carentibus, a duabus piratarum navibus, quas galeas appellant, hostiliter aggreditur. Nauclerus, qui navim regebat, iaculo confossus, occiditur; navis, remige carens, submersionem minatur. Episcopus, nullum refugium armorum habens, sed neque hostibus deditionem subire volens, Dei auxilium implorans, socios hortatur. Ipse, idem faciens, inter alia subiungit: "Deus - inquit - si meis peccatis exigentibus minus mereor exaudiri, exaudi saltem per gratiam, quam erga progeniem Tancredi te habere multotiens ostentasti ! Hic enim interceptus sum pro servitio filii sui"! Nondum dixerat, et ecce, aura interveniente, navis, in qua erat, ab hostibus avulsa, securiores reddit, videntes navim abque remige directo cursu adiacentem insulam tanta velocitate per rapidas aequoris undas ferri, ut hostiles naves, velis et remis insequentibus, adversus illam velocitate praevalerent. Sicque directo cursu divinitus, ut credimus, regebatur, ut cum idem portus condensis syrtibus insitus arto et periculoso aditu, nisi a peritis nautis atterraretur, ad insulam pateat, impune scopulosas undas placido portu applicarent. Hostibus itaque frustratis recedentibus, ipsi prospero aequore, in quo disponebant, applicantes, ad comitem perveniunt, ordinem actionis suae exponentes. Quis dubitet progeniem hanc divinitus quadam felicitate dotatam, cum in suis utilitatibus, ubi praesentes fuisse narrantur, tot felicibus successibus, fortuna etiam in suis fidelibus, ubi sua negotia exequebatur, defuisse passa non sit? Ad invocationem quippe gratiosae fortunae eorum navis haec erepta est ab impugnatione hostium.
XXVI. - Comes ergo, totius progeniei suae sustentator, citra Romam versus Siciliam, sicuti maria ab undique cingunt, abundantia rerum et industria callentis sapientis consilii praecellebat, unde et omnes sua negotia ad ipsum conferebant, ut sua prudentia, ut ferrum cote a comite resumpto, ad sua disponenda prudentius callerent et eius, ubi necesse foret, auxilio potirentur. Porro ipse omnes, quemadmodum gallina pullos suos sub alas, clypeo suae protectionis et consilii fovens, ut pius patronus re et consilio, prout poterat, omnibus omnino defavebat. Unde accidit ut Ricardus iuvenis, Iordani principis filius, princeps et ipse Aversae, defuncto patre, orbus, pusillus superstes, fraude Longobardorum urbe Capuana iniuste iamdudum privatus, cum iam ad intelligibilem aetatem pervenisset, damnum sibi illatum videns et dolens, ac de auctoribus ultionem petere disponens, ad sibi consanguineum comitem prudentes viros supplex illorsum exhortatum mittit, ut sibi auxilium laturus accelerare non differat cum servitio suo, vice recompensationis Neapolim, quae sibi similiter recalcitrabat, si praevalere posset, fiducialiter concedens. Dux igitur, ut qui parti consanguinei principis favebat, non viliori legato, quam laterali coniuge Adala, videlicet marchionis Flandrensis filia, ut cum exercitu venire non differat ac sibimet auxilium laturus summopere invitat. Princeps enim, causa auxilii, quod ab ipso sperabat, homo ducis factus fuerat: quod nunquam Guiscardus, cum multarum artium et virium esset, a Iordano principe - quamvis hic avunculus, ille autem nepos: sororis videlicet filius esset - vel vi, vel blandimentis extorquere potuit, cum saepissime attentatus fuerit. Comes autem, pietate consanguinei principis et multis verbis ducissae, sibi a duce delegatae, legatione et deprecatione humiliter exponentis illectus et persuasus, exercitu - qualem numquam ante hunc habuisse dignoscitur - ab omni Sicilia et Calabria forti imperio conflato, prima hebdomada aprilis, secunda Paschae, Pharum transiens, illorsum accelerat. Sed in prato Marco aliquantisper commoratus, exercitum, maris transmeatione et arto scopulosorum montium transitu tardantem, dum veniat, sustinet, videns super iuga montium Calabriae greges armentorum et pecorum, sed et caprarum, in usus Saracenorum, quorum maxima pars exercitui intererat, occupari, ut merito, a collatione similis argumenti, gregum Laban et Iacob, si legisses, vel certe, aliquo referente, didicisses, recordari potuisses. Congregato exercitu, quis armatorum millia numerare potuisset, cum ipsa tentoria, bitumine palliata, vis ullo numero concludi potuerunt? Tam pomposo plus solito exercitu comes apulos fines visum intendit, maxime quia Apuli, expeditionibus aliquo annorum curriculo desueti, corpus multis plagis et diutinis laboribus fatigando, quin recreando, sibi potius indulgere, quam expeditionibus iterum assuescendo, insudare nitebantur. Unde et ipsum ducem, quasi principis praesentialiter auxilio destitutum, minus verebantur, sed per loca adversus eum insurgendo, in insolentiam prorumpentes, eius iussa minus exequebantur. Dux quoque simili argumento de eius versus Apuliam expeditionaliter adventu minus credulus, animo enim cupienti nihil satis festinatur, ut seipsum submovendo extrahat, versus Calabriam accelerat. Versus Apuliam proficiscenti apud Liscum, iuxta castrum Orioli, occurrit, multumque ad invicem laetati, dux quidem versus Melfam exercitum submovendo accelerat, comes autem, ne greges sui deficerent, iter conficiens, Beneventum venit. Ibique in planicie, super ripam fluminis Caloris, ad pontem sancti Valentini castrametatus est. Beneventani autem, eius adventum pertimescentes, pacem expostulantes, iam triduo occurrunt. Comes autem, sciens urbem iuri apostolici Urbani et sanctae Romanae Ecclesiae competere, susceptis mille quingentis aureis et sex ambulatoriis, urbi et messibus suis parcendum indicit; indeque pertransiens, super fluvium, quod Sabbatum dicitur, tentoria figens, Pentecosten celebravit. Ipse quidem legatos iam pridem Capuanis honestos viros praemiserat, submonens hortando ut ab inepto incoepto desisterent: se illis nil mali inferre velle, sed potius, si cum principe suo ius exequi velint, eorum parti cum iustitia sustentamento esse. At ubi, legatis regredientibus, eos nil moliri, sed potius in malitia sua superbe persistere audit, inde commovens, Capuanos fines pervadit, quo diluculo cum mille armatis - exercitum praecedens - ad urbem accedit; extractos plurimos militariter deiectos damnose ludificavit; multosque amplius laesisset, nisi pulvis equorum, pedibus excitatus et a vento condensissime agitatus, intercessisset. Sic ad castra sua reversus, in crastinum cum toto exercitu suo urbem viciniorem conferens, a meridiana plaga obsidione vallando, a ripa orientali usque in occidentalem cingit dux autem et princeps cum suo exercitu, ab aquilonari parte obsidentes, urbem intendunt praegravari. Porro comes, cuius consilio omnes incedebant, quia sollicitior et prudentior in omnibus agendis vigilanti cura erat, pontem ex lignis erigens, ita transflumen ordinavit ut suo exercitui et duci, libero aditu patente, fieret transitus. Sicque urbs ab utroque exercitu in tantum oppressa est, ut nulla ex parte arida vel liquida, egrediendi tuto vel ingrediendiaditus pateret. Ipse autem, omni diluculo ante lucem surgens, utrumque exercitum, pontem transeundo, videns utrum attenti essent, ad excubias visum ibat, ducem et principem, adhuc somno oppressos inveniens, ludibrio habebat. Porro ipsi rubore perfundebantur, quod iuvenes ipsi, ad quos peculiarius negotium attinebat, segniores forent, comite provectioris aetatis et corporis plagarum laborumque asperitatis viro vigilantiore existente. Nam et ab omni exercitu eius vigilantia admirationi erat, omnesque eius exemplo vigilantiores reddebantur, anno Dominicae incarnationis MXCVIII. Ibi se impregnavit comitissa Adelasia de comite Rogerio.
XXVII. - Cum ista aguntur, papa Urbanus, colloquium ducis et comitis desiderans, a Roma progreditur et apud Capuam, ubi in obsessione manebant, venit; comesque, sex tentoria illi deliberans ad hospitandum, sumptus necessarios abundantissime ministravit. Porro ipse, sciens scriptum: Beati pedes evangelizantium pacem; et Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur; et alibi scriptum est: Pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum; et maxime quia sciebat se totius Christianitatis curam suae provisioni delegatam, de pace inter ipsos reformanda primo ducem et comitem, principemque pariter conveniens, attentare coepit. Qui, consilio comitis, prudenti responsione usi, in praesentia apostolici, qui sane vice beati Petri dicunt se ius inire, si a Capuanis pari discrimine idem exequebatur, concedunt. Papa infra urbem idem de Capuanis rescitum vadens, dum ab utrisque partibus conceditur, spe conficiendae pacis frustra gaudens, renuntiat. Dies disputandi statuitur. His opponentibus et illis, prout sese res habebat, respondentibus, gravi sillogismo Capuanis a iudicibus legaliter conclusio determinatur. Capuani, audientes se iudicio praegravari, vel oppositione vel rationabili contradictione contra iudices usi, publice se iniuriosos ostentantes, exequi vel nolle vel non posse denuntiant. Quod audiens vir apostolicus et, quia haec ab illis exequenda interrupta fuerant, aliquantulum erubescens, gladio beati Petri animadvertens interminatur, parti nostrorum ex toto favendo se contulit, constantiam comitis in iustitiam exequendam perplurimum laudans, vitamque eius omni cura Romae et Italiae pernecessariam asserens. Nam timor eius plures ab insolentia, plusquam zelus honestatis, compescebat. Apostolicus itaque ecclesiasticis negotiis, plusquam expeditionalibus exercitiis intentus, tot talibusque tumultibus mente declinatis, his tribus principibus, sed et omni exercitui apostolica benedictione concessa, Beneventum secessit.
XXVIII. - Comes autem cum duce et principe in oppugnatione urbis attentissime persistentes, machinamenta ad urbem capiendam artificiosissime aptant. Capuani primo ludibrio habere, contemnendo ad defensionem sese ad invicem cohortari, duci tamen, vel comiti se, si retinendo recipere velint, urbem reddere attentant. Sed nobilissimi principes, hanc fraudem sibi nullatenus assumere volentes nisi ut principi reddantur, acquiescere passi non sunt. At, ubi Capuani machinamenta apparata versus urbem appropiare vident, quae prius ludibrio habebant, exhorrescentes, deditione urbis sese, consilio comitis, committunt. Sicque ipso mediatore usi, vix suae fraudis impunitas impetratur. Principi pro libitu suo urbs Capuana restituitur. A principe duci et comiti gratiae referunt. Dux et comes apud Salernum pariter digrediuntur. Princeps pro suo libitu urbem vindicans, in altiori turri triumphaliter hospitatur.
XXIX. - Papa, urbem redditam et pacem inter ipsos factam audiens, gaudet et de fraude compressa et de pace confecta. Sed quia ducem et comitem Salernum secessisse audivit, nolens comitem, donec sibi loquatur, versus Siciliam remeare, illorsum accelerat. Veniensque cum archiepiscopis apud sanctum Mattheum, ut cum debito honore eum acciperet, cum processione praestolatur; et tamen, propter amicabilem venerationem, quam versus comitem habebat, primum ad eius hospitium eum amabiliter visum vadit, diuque eius colloquio usus, ad processionem, quae praestolabatur, suscipiendus accessit. In crastinumque convenientes, alter alterius colloquio cum maxima delectatione fruuntur. Sed, quia ipse apostolicus iamdudum Robertum, episcopum Traynensem, comite inconsulto, legatum in Sicilia ad exequendum ius sanctae Romanae Ecclesise posuerat, perpendens hoc comitem grave ferre, et nullo modo, ut stabile permaneat, assentire cognoscens, etiam ipsum comitem, in omnibus negotiis ecclesiasticis exequendis zelo divini ardoris effervescentem, cassato quod de episcopo Traynensi fecerat, legationem beati Petri super comitem per totam Siciliam et sui iuris Calabriam, habitam vel habendam, haereditaliter ponit: ea discretione ut, dum ipse comes advixerit, vel aliquis haeredum suorum zeli paterni ecclesiastici executor superstes fuerit, legatus alius a Romana Sede, ipsis invitis, minime superponatur; sed si qua Romanae Ecclesiae iuris exequenda fuerint, chartulis a Romana Sede in Siciliam vel Calabriam directis, per ipsos consilio episcoporum earumdem provinciarum authentice definiantur. Quod si episcopi ad concilium invitati fuerint, quot et quos ipsi comiti vel suis futuris haeredibus visum fuerit, illuc illis dirigant, nisi forte de aliquo ipsorum in concilio agendum sit, in Sicilia vel Calabria in praesentia sua authentice definiri nequiverit. Et ad hoc inconvulsum perpetualiter permanendum privilegio suae auctoritatis firmavit, cuius sententiam hic subtitulamus: URBANUS Episcopus, sersus servorum Dei, carissimo filio Rogerio, comiti Calabriae et Siciliae, salutem et apostolicam benedictionem.- Quia propter prudentiam tuam, Supernae Maiestatis dignatio te multis triumphis et honoribus exaltavit, et probitas tua in Saracenorum finibus Ecclesiam Dei plurimum dilatavit, sanctaeque Sedi Apostolicae devotam se multis modis semper exhibuit, nos in specialem atque carissimum filium eiusdem universalis matris Ecclesiae assumpsimus, idcirco de tuae probitatis sinceritate plurimum confidentes, sicut verbis promisimus, litterarum ita auctoritate firmamus: quod omni vitae tuae tempore, vel filii tui Simonis, aut alterius qui legitimus tui haeres extiterit, nullum in terra potestatis vestrae, praeter voluntatem aut consilium vestrum, legatum Romanae Ecclesiae statuemus; quinimmo, quae per legatum acturi sumus, per vestram industriam legati vice cohiberi volumus, quando ad vos ex latere nostro misserimus, ad salutem videlicet Ecclesiarum, quae sub vestra potestate existant, ad honorem beati Petri; sanctaeque eius Sedis Apostolicae, cui devote hactenus obedisti; quamque in opportunitatibus suis strenue ac fideliter adiuvisti. Si vero celebrabitur concilium, tibi mandavero quatenus episcopos et abbates tuae terrae mihi mittans, quot et quos volueris, alios ad servitium ecclesiarum et tutelam retineas. Omnipotens Dominus actus tuos in beneplacitu suo dirigat, et te, a peccatis absolutum, ad vitam aeternam perducat. - Datum Salerni per manum Iohannis, sanctae Romanae Ecclesiae Diaconi Cardinalis, tertio nonas Iulii; indictione septima, anno Pontificatus nostri undecimo. |